Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Petrarca, Francesco
Bucolicum carmen

VI. Pastorum pathos

Collocutores: Pamphilus et Mitio

PAM. Quis nemus omne vagis lacerandum prebuit hircis?
Quid silve meruere mee, quas rore superno
Iupiter, et rivis spumantibus horrida coniunx,
Impiger atque olim Pyreos Phaniosque rigarunt?
Que rabies furtim, segetes dum carpit acerbas,
Spes et opes turbavit agri? cui pulcer Hiberus,
Delitie nostrumque decus, sub tempus aratri
Non timuit prunas crepitantibus addere lauris,
Quis prope consumptus, dextram nisi noster Apollo
Porgeret afflicto, montesque efferret in altos?

MIT. Pastorum sors dura nimis! Date frena capellis,
Indomitos cohibete greges, simul ubera multo
Lacte fluant semper... magicas non movimus artes!
Et nunc iste ferox lites et iurgia secum
Instruit, ac, saxum et nodosa repagula gestans,
Quot maledicta parat, poterit maledicta mereri,
Ense perire suo, quod fert reperire venenum.
Blanditiis tamen aggrediar: Quo Pamphile et unde?
Quosve locos habitas? serum tua claustra revisis!
Quid fremis? inque gravi qui fervet spiritus ore?

PAM. Furcifer hic, Mitio? nec te durissima sontem
Sorbet adhuc tellus? Iam iam mirabile nullum est,
Si nemus et messes atque omnia, versa retrorsum,
Spem lusere meam. Cui proh! custodia culti
Credita ruris erat? cui grex pascendus in herba?
Intempestivis perierunt mortibus agni;
Defessi periere boves, hircique supersunt,
Immundique sues, quos luxus et otia tendunt:
Turba nociva satis, nulla que lege per agros
Spargitur insultans, virgultaque dentibus urit;
Iam montes infecit odor, nostramve quietem.

MIT. Haud inopina quidem patior convitia; dudum
Singula nam tacito tractans sub pectore mecum
Vaticinatus eram: Iam turbidus ille redibit,
Nec servi tergo, nec amici parcere fame
Doctus, nec rigida pietatem admittere fronte.
Pamphile, quam facile est alienam carpere vitam!
Quam durum servare suam! Te forte magistro,
Segnior haud gregibus mors ac lupus ingruat albis?
Nequicquam baculoque minax vultuque venires;
Nil tibi tristis hiems (quanquam cessura rigori
Illa tuo), nil ver dubium, nil morbidus auster,
Nil tibi de proprio violenta remitteret estas;
Non volucres segeti, non mitibus umbra racemis,
Non caper arboribus, non bucula parceret herbis.

PAM. Nonne ego pastor eram, dum trux, turpissime rerum,
Nereus, adverso pascens in vertice tauros,
Transversum deiecit humi, et pecus omne parabat
Vi rapere? obluctor; donec violentior ille
Exuit hirsutam tunicam, nudumque reliquit.

MIT. Quid potius tractare velim quot, tempore parvo,
Tunc nostri cecidere greges? Est sanguine vallis
Pinguis adhuc; cecis raptim congesta cavernis,
Ossa iacent; horrore ferit locus ipse tuentes.
Non tibi, non aliis licuit mandare macello
Membra boum; sparsere lupi, sparsere leones!

PAM. Dii tibi sint hostes! At non iacuere magistri;
Non rauci siluere canes; quod seva sinebat
Extremum fortuna, fuit: spoliare cadentes
Et niveas urbi, dominoque remittere pelles.
Tu michi quid servas, nisi cornua dempta iuvencis?

MIT. Servo aurum, teneris quod compensavimus agnis;
Servo habiles scyatos, et agresti urgere labellum
Subere non dignor, rudium miseretque parentum.
Adde quod ars, duce me, multum pastoria crevit:
Discolor en talos thirreno ex more coturnus
Circumit; effulgens obnubit tempora iaspis;
Candida sydonio ter murice vellera tinxi,
Et magnos peperi pro munere lactis amicos.
Sponsa nitet gemmis, collumque monilibus ambit,
Et mecum fusca secura recumbit in umbra;
Non glacie nivibusque rigens, nec solibus usta,
Qualis erat tua turpis anus, dum rura tenebas;
Regia, si spectes, non nostra videbitur uxor.
Tum passim herbosis ludunt in vallibus edi,
Inque volutabris segnes innata voluptas
Conglomerat versatque sues; non humida pastor
Fortior antra subit. Sedeo iaceoque supinus,
Multa canens que dictat amor, nec crastina curans;
Commissique gregis ludos et prelia cerno.
Tu querulus tristisque mane; tu dente canino,
Qua rabies tulerit, semper mordere paratus.

PAM. Ergo, impure, tuum nostris cum sentibus aurum
Iungis? ut indignos habitus tibi preferat uxor,
Rebus honusta suis? ut tu meliore cubili
Membra loces, somnumque animo vigilante fugacem
Excipias oculis, et turbida visa fatigent?
Concilient ut vasa sitim, causasque timendi
Inveniant, et forma domus, et cara supellex?
Heu! labor insanus precio cumulare periclum;
Heu! furor extremus nupte parere furenti.
Turpis, adulteria et thalami tot probra pudendi
Dissimulare potes? Nempe hi, quos fingis amicos,
Coniugis inceste facilem rapuere pudorem,
Insidiasque parant etiam tibi; lumina tolle
Immodico depressa mero; lupus instat ovili,
Antraque pervigiles circumstant ditia fures.

MIT. Furibus est mecum contractum sanguine porci
Fedus, et inferni descriptum regis in ara;
Invisum superis sacrum fortasse, profundis
Acceptum sed iure deis, quibus ere litatum est.
Non ego, ieiune confringant pinguia tygres
Septa licet, totoque fremens ruat ethere grando,
Armentisque satisque necem ferat acrior annus,
Pauper ero: tantum scrobibus commisimus atris!

PAM. Tolle ferum, scelerate, sacrum, quod Iupiter et Sol
Erubuit potuitque Iubar..! Sed acerba relatu
Pretereo; qui pastor eras, per litora gaças
Convehis, et neutrum perages feliciter. Aude
Linquere iam silvas, urbesque videre remotas,
Pandere vela nothis, tumidas tentare procellas;
Uxor enim ignotis iampridem in collibus errat
Et, patrium limen thalamumque egressa pudicum,
Illa sequetur ovans meretrix famosa, procosque
Secum aget ardentes et olentes turpiter hircos,
Herba peregrine quibus est iam grata paludis.

MIT. Quid, pater, obscuris animos ambagibus imples?
Longaque nunc seris quid litibus otia frangis?
Desine iam mestis alacres incessere verbis.
Dic, age; dic breviter quicquid fert impetus et mens.

PAM. Es meritus post vincla crucem, post verbera ferrum.
Supplicium breve! Quin potius sine fine dolores
Carceris eterni, vel si quid tristius usquam est,
Serve infide, fugax, dominoque ingrate benigno.

MIT. Crude senex, gestare crucem, tolerare cathenas
Si nescis, sors ipsa tua est. Vulgata per omnes
Fabula iam saltus, Nerei terrore superbi
Destituisse gregem, medio nisi tristis Apollo
Sistere calle gradum, non vertere terga iuberet.
Cetera nam sileo, domino quam fidus in arctis
Casibus, ut possint deserte ignoscere caule.

PAM. Et fugi, et redii; timui Pastoris iniqui
Verbera; nulla metum facilem damnaverit etas.
Flumine mox lavi maculas, pallorque recessit.
Que tibi causa fuge? cur claustra quieta relinquis?
Cur, longinqua sequens, quercus contemnis avitas?
Quo claves, vesane, rapis? Quin, abice, rerum
Tantarum si cura premit; per menia saltu
Errantes cogentur oves sub tecta reverti:

MIT. Iam michi magna placent; inopis num semper ovilis
Servus ero? Dulcem cantando nactus amicam,
Formosus fieri studeo; solemque perosus,
Antra umbrosa colo frontemque manusque recenti
Fonte novans. Speculum Coridon bizantius istud,
Quo michi complaceo, dono dedit; omnia novit
Et patitur coniunx, quoniam sua multa vicissim
Dura fero. Vos ignotas iactetis amicas,
Me mea perpetuis foveat complexibus Epy.

PAM. Infamis mulier, multisque infausta maritis,
Te foveat demens! Prior Epycus ille, profanos
Lapsus in amplexus, cecinit per rura, per urbes
Quam coniunx generosa sibi; prior ipse puellam
Nactus ad irriguos secum traduxerat ortos;
Ludibrioque habitus vivens moriensque, iacentem
Exedere canes et perminxere sepulcrum.
Letior haud aliis post hunc; sed adultera forte
Fida tibi; fruere et speculum Coridonis habeto.
Eternum gemat ille miser, pastoribus aule
Qui primus mala dona dedit! Formosus haberi
Dum petis, et capiti circumdas serta nivoso,
(Ignotum tot pondus avis) dum floribus antrum,
Dumque pedum, delire, rosis silvestribus ornas,
Omnia depereant; quando impia sidera celo,
Impia fors terris superant. Intercidat una
Cura gregis; rurisque labor, studium peculi.

MIT. Succedet michi forte aliquis nec longius hinc iam
(Augurio nisi fallor) abest qui tristis inersque
Mitia preduris excuset facta repulsis,
Alvernasque ferat Romana in pascua sordes.

PAM. Quem talem, nisi te genitum fortasse, minaris?
En tua tota fides! En laudum summa tuarum!
Peiorem si terra parit, tunc optimus ipse,
Inque nocens Mitio. Sic crimen crimine purgas?
Vive late, gaude vitii maioris ad umbram.

MIT. Letus agam, moriarque dolens; tu, tristis utrumque,
Nescio quid confusa tibi tua somnia servent.

PAM. Par fuerat meminisse, quibus bonus ille periclis
Ista paravit herus. Laniatum vepribus aspris
Vidimus. Heu, quanti miserans armenta redemit
Perdita, sublimi veniens mercator Olimpo!
Quam tenuis victus, quam nulla superbia verum
Ruris habet dominum! Tu luxuriaris in arvis
Illius; ipse sua sitiens ac sobrius aula est.

MIT. Immemor ille sui, et, verum fateamur, avarus!
Perdere pauca timet, cum possit perdere multa.
Impiger horrisonis pastores vocibus implet;
Hinc didicisse potes, semperque in fontibus egras
Mersat oves, tondere iubens, ne vellera lappe
Intricent, prohibens ipsis a sepibus hircos;
Ostentatque rubos itidem sterilesque miricas,
(Pascua dura feris) famulos macieque geluque
Conficit, ac tolerare famem somnumque sitimque
Edocet, adiungitque minas atque intonat ore;
Dulcia cunta vetat, iubet aspera; culta cavebis,
Avia lustrabis, montes superabis iniquos,
Et pedibus nudis tribulos calcabis acutos.
Moribus his hominum quisquam de sanguine natum
Dixerit? aut raros illi miretur amicos?
Contra ego, me memini domino servire potenti;
Perdere magnificum; multis placuisse decorum.
Vis ubi nulla premit, quis tot consumet aristas?
Quod pecus assiduo peraget tot gramina morsu?
Lascivos errare greges, hircosque procaces
Coniugio gaudere sinas. Simul ipse iocabor.
Dum mea me coniunx, dum me mea suspicit Epy;
Vos vestros servate, meos michi linquite mores.

PAM. Infelix, sic noscis herum? dum tutus in umbra
Stare putas, aderit, prevertens gaudia luctu.

MIT. Men verbis terrere paras? Presentia fortes
Despiciunt; timidos etiam distantia terrent.