Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Petrarca, Francesco
Bucolicum carmen

IV. Dedalus

Collocutores: Gallus et Tirrenus

GAL. Tale quis ingenium, tanti quis muneris usum?
Ut niveum compegit ebur, nervosque loquentes
Addidit ac numeros! Dic, o Tirrene, quis ille?
Dedalus? Anne alius dextre successor et artis?

TIR. Dedalus ipse fuit, nec falleris omine, Galle,
Artificum stupor eternus, quem docta potensque
Miratur natura virum; michi maximus ille
Argutam dedit hanc citharam plectrumque modosque.

GAL. Cuius amor meriti? cuius pulcherrima merces?

TIR. Nullius. Nam sponte meum quesivit amorem,
Dignus quem silve, quem grex, quem pastor adoret.

GAL. Qua tamen hec regione tibi sors obvia venit?

TIR. Est nemus aerium, trabibus quo frigida quernis
Submovet umbra diem; non illic aura, nec estus,
Non gregis aut hominum vernos premit ungula flores;
Fontibus aversis circum duo flumina surgunt,
Hoc secat Etruscos, petit illud gurgite Romam:
Hic, quasi venturi presagus, tristia mecum
Plurima volvebam, flebam quoque; vidit ab alto
Dedalus annosas inter considere fagos;
Accessit, citharamque ferens: puer, accipe, dixit;
Hac casus solare tuos, hac falle laborem.

GAL. Infelix! ubi tunc aberam? Fortasse fuisset
Hec fortuna alii; citharam michi Dedalus illam;
Novit enim egregie, atque interdum visus amare est.

TIR. Hanc minime; sed forte aliam, nam milia multa
Ille habet et large partitur munera in omnes,
Galle; sed, ante diu quam presens silva vireret,
Hec fuerat promissa michi. Namque anxia partu
Mater anelanti Lucinam voce rogabat,
Et mestum, ignarus lucis, iam limen adibam;
Attulit ecce pium fors Dedalon; haud mora, mixto
Vagitu gemituque gravi concussus, apertas
Substitit ante fores; deque obstetricibus uni:
Si puer est, citharam dabimus; si nata, monile,
Dixerat, ac speculum; subitoque evanuit. Inde
Polliciti rediitque memor, factoque beavit.

GAL. Utilis invidie species imitatio fervens,
Incutiensque animo stimulos, Tirrene, fatebor.
Ardeo nunc similem citharam, nisi forsitan ista
(Quod malim) caruisse velis. Sunt vellera nobis
Mollia, sunt hedi; pretium, vel grande licebit,
Ipse rei parve statuas. Parebitur ultro.

TIR. Grande rei parve? Cithare solatia nescis;
Rem magnam (sit nota) voces: fastidia mulcet,
Lassatos animos refovet, solatur amicos,
Gaudia restituit, pellit de pectore luctum,
Exiccat lacrimas, compescit flebile murmur,
Spes revehit, frangitque metus, vultumque serenat.

GAL. Quid pretio maiore vetat vel magna pacisci?

TIR. Non michi setigeri quantumvis pascitur usquam
Villigerique gregis, nedum leve vellus et hedi
Sit pretium cithare; non si tibi gurgite latos
Ambiat Hermus agros, rutilisque oblimet arenis.
Quid michi divitie? quid rerum mutus acervus?
Nostras cernis opes: Hec est, qua crebra rebellis
Prelia fortune mundique prementia vincla
Pauperiemque levo; rigidas hac sepe per Alpes,
Perque nemus vacuum, perque atra silentia noctis
Fisus eo; plaudunt volucres et concava saxa,
Interea tristes fugiunt per nubila cure.

GAL. Laude sitim cumulas; fer opem, optatoque potiri,
Te duce, contingat; vivam memor emoriarque.

TIR. Sera animum que cura subit? Brevis ecce iuvente
Flos cecidit. Tunc tempus erat! Iam discere turpe est
Quod pulcrum didicisse foret. Sic volvitur etas,
Omnia sic volvit fugiens, ac nescia freni.
Sorte tua contentus abi, citharamque relinque;
Est quibus a teneris tractata suaviter annis.

GAL. Posceris auxilium; tu consulis? Incipe rebus
Mecum; verba aliis, quos possunt verba movere.
Poscimus hanc avide; toto nil pulcrius orbe est.

TIR. Pulcra movent oculos, sed prosunt apta fruenti;
In partesque venit pudor atque modestia voti.

GAL. O felix, o care deis, Tirrene, supernis!