III. Meris - Mopsus - Ligurgus
Meris
Discute, Mopse, gregem: caper est erratus et hic est.
Mopsus
Que tua signa gerit? Macie num stringitur equa?
Meris
Numquid ego externas conductus pasco capellas?
Sit licet ille macer, meus est tamen: huc age caprum.
Mopsus
Desine magna loqui: norunt nam te hec quoque silve
Emendicatos repetentem alimenta per agros.
Nunc etiam non grandisono summissus Iolle
Sciris ab infami meruisse peculia dono?
Meris
Iurgia tu cuiquam? Pudeant iam crimina nullos!
Quid non auderes, nisi te pro fure ligasset
Tyrris et eraso signasset vertice crimen?
Mopsus
Tunc, credo, cum me mulctraria sumpta negantem,
Perfide, convicit, cuius si possis et ursos
Hedis et velles summittere toxica campis,
Ultrix ipsa licet tibi se mox terra dehiscat.
Meris
Dicere plura pudet (licitum namque, improbe, tempnis)
Ut furto pociare novo, ubi reddis abactum.
Ut soleo errantes cantu revocare capellas,
Nunc audita meum proludit fistula caprum.
Mopsus
Tu revocas cantando caprum? Concurrite, silve:
Orpheus en rediit, finis sic omnia felix.
Sic quoque crede lupos mulcere ululatibus agnos!
Carmine turbo greges voluisses dicere,
certum est:
Hos [nam] prodis versus et totos queris in
agros.
Meris
O nisi me tecum cantu certare puderet,
Quid facerem, ut calamos me coram ferre timeres!
At si forte tamen queras quid carmine possim,
Pignora si ponas aliter certare recuso,
Ut, quia nulla meis laus est te vincere musis,
Sit quoque vel precium nec disces carmina gratis.
Mopsus
Creditur hic sanus, cum pignore meque lacessit,
Quippe ut inexpertus! Post hec iam spero futurum
Ut, me si videas, fugiat tibi corpore sanguis.
Nunc agedum quodcumque voles, ego gaudeo plane.
Meris
Nunc tibi de pluvio fluxerunt carmina celo
Atque certe habeant calami vix dicere possis
Que de parte capre viridis sit cortice virga
Carmina ridebat ipsis ridenda subulcis.
Mopsus
Sed faciam ut Mopsum timeas ceu Marsia Phebum.
Et certare paras? Timeam quam, cerne: Licotas,
Perge citusque ducem nostri gregis huc age caprum;
Ipse ferox utroque cave ne forte resistat;
Cornibus ante liga ductaque en accipe
reste.
Meris
Nunc tu, Mopse, probas qui sit cum carmine Meris!
Et caper ecce venit. Que pignora digna reponis!
Mopsus
Aspicis: in toto melior non pascitur agro
Aut implere suas aut defensare capellas.
Hunc tu, si vincas (tibi quod non cedat!), habeto.
Meris
Hoc animos subdit; sed verba tumentia pone:
Me modo ne fugias, et pignora ponimus ipsi,
Quod tu nempe probes, si nolis fallere semper.
Scis catulos, quos sepe petis sub ventre Licisse
(Sed procul auditis fugiunt latratibus hostes
Et pavidis tremulos gessere cubilibus artus):
Hos tibi, si vincas (aberit quod spero), relinquo;
Neve genus dubites, ipsam quoque cedo Licissam.
Nec cessare decet: dedit en fortuna Ligurgum,
Iudex quo melior certandi non erit alter.
Hic quoque sit nobis, tibi si placet, arbiter idem.
Mopsus
Et placet et, longe positus si forte fuisset,
Hunc ego per nostros quesissem sedulus agros.
Tu modo sollicita capias hec mente, Ligurge,
Utque soles, quod quisque canat, simul, optime,
pensa.
Ligurgus
Dicite, namque vacat, favet en et tempus et hora,
Qua silet et tremulis nec frondibus astrepit arbos,
Et locus ipse favet vernanti floribus herba.
Cernite: cuncta nitent, oculis subiecta renident
Silve, prata, greges, segetes, vineta, fluenta;
Et calor omnis abest, cum maxima quercus opacat
Iunctaque cum platano sociatas implicat umbras.
Sint prime de sorte vices cantusque vicissim,
Sed responsuro facilem qui dixerit aurem
Prebeat ac statim sit respondere paratus.
Nec mora, forte prior cepit sic carmine Meris:
Meris
Faunus et antrorum numen nimpheque silentes
Carmina nostra colunt, illis bene conscia canto.
Mopsus
Me quoque Menaliis preponens Pan bonus antris
Diligit et bifida plaudit, mea fistula, planta.
Meris
Nexam hederis vitem nativis crescere septis
Permisi, divum mens est redimire sacellum.
Mopsus
Muneribus nostris ipse est iam certus Apollo,
Deque mea gaudet sua cingere timpora lauro.
Meris
Candida piniferis herent michi vellera ramis:
Si trahat hec digitis, fient et serica, Colchis.
Mopsus
Est philomena michi: brumam taciturna veretur,
Cumque venit Crocale, verne non indiga cantat.
Meris
Phillis me quotiens cernit, nova gaudia sumit
Deque suis optat vitam michi iungier annis.
Mopsus
Me donec videat, iactat convitia divis;
Dumque videt faciem, sperat se cernere solem.
Meris
Officiat blandoque michi det gaudia visu
Delia, mox homines et credar vincere reges.
Mopsus
At michi, quod certis iuravit vocibus, Alce
Cum dederit, summum videor trans ethera missus.
Meris
Ha pereat Phillis, quod retia tendere suasit:
Dum meus urget Hilas, sauciavit sentibus artus.
Mopsus
Est mage noster Hilas, nec mecum leditur umquam:
Si tendam silvis, cedat nunc barbara silva.
Meris
Ut viscum contristat aves, ut grando colonos
Et nix multa greges, sic nos Amarillidis ire.
Mopsus
Ut grata est nox longa feris, ut parva capellis,
Ut ros graminibus, nobis amor unus Iante.
Meris
Optat aper silvas, maturas vinitor uvas,
Area trita Nothos, solum mens nostra Corebum.
Mopsus
Gaudet apes calathis, sociatis vitibus ulmus,
Dulcibus ortus aquis, nostris amplexibus Egle.
Meris
Parva, sed excelso placuit mea fistula Fasto:
I, puer, et propriam dixit ne
neglige musam!
Mopsus
Nos Auxentius amat vivoque tuetur amore,
Deque suo tenuis michi nomine crescit avena.
Meris
Cernite, qui varia distringitis arbore frondes,
Seva medicati fallat ne vos coma taxi.
Mopsus
Quin revolatis, apes? Examina reddite favis:
Improba iam nidis vos predam querit hirundo.
Meris
Ad fluvium vocat hora greges, iam Sirius herbas
Pulverat et trepide multum crepuere cicade.
Mopsus
Figite signa gregi minimeque novate caracter,
Lividus insignes ne abiuret proditor agnos.
Meris
Heu male consuetus nostro lupus instat ovili,
Nec de plebe rapit, ductores sed vorat ipsos.
Mopsus
Et mea nec ferus est qui vastat ovilia predo
Sed, pudet ha, socios lacerat canis improbus agnos.
Meris
En age nec dubito victor, si dixeris,
esto,
Que prius in planis emittant gramina flores.
Mopsus
Dissere, si poteris et me quoque doctior ito
Virgineum cuius pecudum notat ungula nomen.
Ligurgus
Parcite, iam satis est; me iudice iurgia cessent.
Vincere uterque potest, sed cedere uterque iuvatur,
Quique suo fruitur vel adhuc iactatur amore.