Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 14

[1] EDO es est idest comedere; antiqui enim dicebant edo -dis -dit regulariter, sed postea, causa differentie, corrupta est secunda persona et pro edis dictum est es, et in summa dicatur: quecumque voces huius verbi sequuntur secundam personam per formationem corrupte sunt, sed que formantur a prima persona non sunt corrupte. Si ergo aliquis querat declinationem huius verbi consulat libellum a nobis compositum, scilicet Rosarium, et ibi inveniet declinationem huius verbi; nam multi peccant in declinatione eius. [2] Et hinc estor -ris, idest vorator, epulo, manducus, mandox, ardelio, et hec estrix -cis, idest femina gulosa, unde Plautus in Cassina 'novi ego illas ambas estrices'; [3] et hic esus -sus -sui et hic et hec edulis et hoc -le, idest habilis ad edendum, unde Oratius (sat. 2, 4, 43), et hoc edulium, idest cibus; [4] et ab ultimo supino addita -rio fìt esurio -is, verbum meditativum, idest meditari edere: ille esurit cuius animus est in patinis; et inde hec esuries -ei. [5] Et nota quod Priscianus dicit omnia meditativa carere preterito, et tamen invenitur in divina pagina (Vulg. Matth. 25, 42) 'esurivi et non dedistis michi manducare'; et dicendum quod licet ars grammatica ita exigat, tamen potest aliter inveniri in divina pagina que non coartatur regulis grammaticorum; vel forte Priscianus nondum legerat in ilio loco, quamvis legamus eum fuisse sacerdotem sed amore Iuliani postea apostatasse. [6] Item ab edo hec edes -dis, idest domus quia prius fuit facta ad edendum, et inde hic edilis -lis, idest custos edis, qui custodiebat de dignitate et officio erarium vel Capitolium vel curiam regis vel imperatoris ne morbosa animalia ut capre et porci et huiusmodi intrarent et aerem ibi corrumperent; unde Augustinus in secundo De civitate Dei 'vir gravis Tertulus edilis futurus'; [7] et inde hoc edilicium -cii, eius honor vel officium, et hec edilitas -tis, illud idem, et edilicius -a -um, idest res pertinens ad edilem, et hic edituus -tui, idest idem quod edilis, scilicet custos edis, sed componitur ab ede et tueor, inde edituus quasi edem tuens et custodiens; unde et boni poete dicuntur editui quia per carmina sua fortia facta virorum custodiunt; hinc Oratius 'sed tamen est opere pretium cognoscere quales edituos habeant libelli spectata domique virtus indigno non committenda poete'. [8] Item edes componitur cum in et dicitur hec inedia -e, idest paupertas que est in ede, in re familiari. [9] Item edes componitur edifico -as, et hinc hoc edificium, idest edium effectio vel ipsa edes, et componitur coedifico -as et reedifico -as, et est edifico neutrum cum omnibus suis compositis. [10] Item ab edo hic edus -di quia tener sit et commestibilis, et inde hic editulus -li et hic edulus -li et hic edillus, omnia diminutiva, unde Plautus in Asinaria 'agnellum me tuum die esse edillum vel vitellum'. [11] Edulus etiam dicitur estor vel vorator ab edendo. [12] Item ab edus hec edera -e quia edis supra lactis abundantiam in escam a veteribus prebebatur, vel dicitur sic quia arboribus rependo adhereat; hinc ederinus -a -um. [13] Item ab edo hec esca -e, et dicitur esca quia eam os capiat, et est ethimologia; unde hec escaria -e, idest mensa escis piena, et escosus -a -um, idest escis plenus, pinguis, crassus; [14] et per compositionem esculentus -a -um, idest pinguis, ab esca et lentos greco quod significat plenitudinem, et comparatur; et inde esculente -tius -sime adverbium, et hec esculentia -e, idest pinguedo, crassitudo. [15] Item ab esca et ales hee Esquilie -arum, vicus Rome ubi erat ustrina publica, unde Iuvenalis (3, 71) 'Esquilias dictumque petunt a vimine collem'; qui locus hebraice dicitur carnarium, et dicitur locus ille Esquilie, quasi esce alitum, quia ibi aves comedebant hominum cadavera; unde quidam mons vicinus dictus est Esquilinus. [16] Item ab esca hic escarius -rii, quidam piscis sic dictus quia solus escas ruminare perhibetur: nam alii pisces non ruminant; [17] et esco -as, idest escam tribuere vel escis pascere, et componitur adesco -as, ad escam vocare vel valde escare, inesco -as, impinguare vel escis decipere, unde Terentius (Ad. 220) 'nescis inescare homines Sannio'. [18] Item ab esca hec esculus -li, quedam arbor cuius fructus esca est et, ut dicunt, est sorbus, vel potius est arbor glandifera, et inde hoc esculetum -ti, locus ubi multe crescunt esculi. [19] Item ab esca hoc escale -lis, quodlibet vas ad escas deferendas vel accipiendas aptum, unde Iuvenalis 'adde et bascaudas et mille escalia'. [20] Item ab edo hic edulus -li, sicut diximus, idest degulator, qui multum comedit, et hic et hec et hoc edax -cis, qui multum et assidue comedit, et comparatur, unde edaciter -cius -me adverbium et hec edacitas -tis, et edaculus -a -um, idest aliquantulum edax, vorax, et per compositionem hec peredia -e, idest edendi superfluitas, sicut bibea bibendi. [21] Item a passivo huius verbi edo, quod invenitur in tertia persona, dicitur esus -a -um, idest comestus, corrosus, et componitur semesus -a -um, in media parte corrosus et comestus, et coesus -a -um, idest corrosus, et ambesus -a -um, circumquaque comestus et corrosus, ab an quod est circum et esus, et obesus -a -um, idest pinguis, immo plus quam pinguis, proprie quidem est obesus pinguis et rotundus undique, quasi circumquaque esset esus, et est obesus forinsecus, crassus intrinsecus. [22] Edo componitur adedo -is -it vel ades adest, idest iuxta vel valde corrodere vel edere; [23] comedo -is -it, quod componitur a conet edo, sed, quia turpis esset prolatio si diceretur conedo, mutata est n in m, et ita m est ibi accidentaliter, unde non est contra regulam si ibi proferatur; et hinc hic comedo -nis, idest gluto, et corripit penultimam sicut in verbo, quamvis quidam, causa differentie ad suum verbum, dicere voluerunt comedo penultima producta, quod nichil est; [24] et ab ultimo supino, scilicet comesu, u in o, fit comeso -as, frequentativum, idest frequenter comedere; proprie quidem est comesare sepe et superflue et luxuriose comedere, unde comesatio -nis, et sunt proprie comesationes superflua et luxuriosa convivia, et debent scribi cum uno m et uno s, sicut et suum verbum. [25] Item componitur edo exedo -is -it, idest corrodere, extra vel valde edere; peredo -is, idest perfecte edere, corrodere, consumere. [26] Edo neutrum est et similiter omnia eius composita; pro corrodere tamen inveniuntur activa. Item edo corrumpit secundam personam et que ab ea descendunt; composita vero omnia regulariter declinantur; quedam tamen ex illis sequuntur corruptionem et irregularitatem sui simplicis, ut adedo. Item omnia et simplex et composita faciunt preteritum in edi tantum secundum regularitatem, et supinum in esum vel estum et participia passivi in esus vel estus, et omnia corripiunt hanc sillabam 'e' in presenti, et que retinent litteraturam presentis in preterito et ab eo formatis eandem sillabam, scilicet 'e', producunt.