Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 94

[1] DURO -as -avi, durum facere; et durare est permanere, perseverare, suffìcere, ut 'iste diu duravit'; et durare, idest patienter ferre, unde Iuvenalis (9, 69) 'durate atque expectate cicadas'. [2] Et hinc dureo -es -ui, idest esse vel fieri durum; et componitur indureo -es, addureo -es, a quibus inchoativa duresco -is, induresco -is, adduresco -is. [3] Item a duro hic et hec durabilis et hoc -le, et durus -a -um, et comparatur -rior -mus, unde dure et duriter adverbia, unde Terentius in Adelphis 'factum est a vobis duriter'; et hec duritas -tis et hec duritia -e. [4] Item a durus hoc dorsum -si, et est dorsum a cervice usque ad renes, quasi dursum, quia illa pars corporis est durior ad modum saxi, fortis ad portandum et perpetiendum; [5] pale vero sunt dorsi dextra vel leva eminentes partes, sic diete quia eas premimus in luctando, quod Greci palim dicunt; spina est iunctura dorsi, scilicet ipsa medietas, sic dieta quia habeat spinas et radiolos acutos, cuius iuncture, scilicet spine iuncture, spondilia appellante propter partem cerebri que per eas fertur longo tractu ad ceteras corporis partes. [6] A dorsum hoc dorsiculum diminutivum, et per compositionem edorso -as, idest dorsum fìndere et precipue ab anteriori, unde edorsatus dicitur equus ab anteriori; [7] indorso -as, super dorsum imponere, quod vulgo soler dici trosullare; [8] redorso -as, idest retro, a posteriori dorsum fìndere, unde dicitur equus redorsatus a posteriori. [9] Item a durus hec Dira -e, idest Furia quia dura sit, et dicuntur proprie Eumenides in inferno, Furie in terra, Dire in celo, quasi deorum ire, quia ex ira deorum proveniunt, et est ethimologia, non compositionis vel derivationis ostensio. [10] Et inde tractum est dirus -a -um, idest crudelis, reus, immisericors; quod autem dicitur dirus quasi divina ira in id actus proprie enim dicitur dirum quod divina infertur ira ethimologia est, non compositionis vel derivationis ostensio; invenitur etiam quandoque dirus idest magnus. [11] Durus componitur perdurus, predurus, quamdurus et edurus, idest valde durus. [12] Duro componitur adduro -as, idest valde durare; [13] conduro -as, idest simul durare; [14] deduro -as, idest valde durare vel duritiam removere, idest mollificare; [15] eduro -as, valde durare; [16] induro -as, idest interiora durare, unde illud (Vulg. exod. 7, 13) 'induratum est cor Pharaonis'; [17] preduro -as, idest valde vel ante durare; [18] perduro -as, idest perfecte vel fortiter durare; [19] obduro -as, idest contra durare vel quodam velamine durare; [20] reduro -as, iterum durare vel retro durare, scilicet dedurare. [21] Duro pro durum facere activum est; composita ab eo secundum quod redolent hanc significationem eius activa sunt; aliter duro et ab eo composita neutra sunt sicut dureo et ab eo composita. Duro et dureo et omnia composita ab eis producunt hanc sillabam du.