D 75
[1] DITO -as -avi -are, ditem facere. Inde hic et hec dives -tis, idest pecuniosus, sive utatur sive non: locuples fundis, quasi locis, plenus; fortunatus subito factus; beatus honestis moribus et honore usus; felix qui habet et utitur; unde Priscianus dicit quod dives pertinet ad quantitatem extrinsecus accidentium, sed felix ad qualitatem. [2] Item sepe invenitur dives potentia et virtutibus potens, quasi deo proximus, sed ethimologia est, non derivatio vel compositio. Dives comparatur -tior -simus, qui comparativus et superlativus in usu non sunt, quamvis in auctoribus inveniantur, unde Ovidius [3] Et a dives divitie -arum, unde divitiosus -a -um, copiosus, et comparatur, unde divitiositas -tis, copiositas. [4] Item a dito -as hic et hec dis et hoc -te, genitivo ditis; sed neutrum in singulari non est in usu ut Priscianus asserit, et comparatur -tior -simus, unde dititer -ius -sime adverbium. [5] Item hic Dis -tis, idest Pluto, a ditando, quia nostris mortibus orbem suum ditat; et per compositionem predium, quasi pre aliis ditans, sed potius est ethimologia quam compositio, sicut postea dicetur. [6] Item a dito diteo -tes, idest esse vel fieri ditem, unde ditesco -scis inchoativum. Dito -as cum omnibus suis compositis, si qua habet, est activum.