Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 43

[1] DEUS dicitur a greco theos quod significat metum, et inde mutata o in u et d posita pro th dicitur Deus quia timor sit omnibus rebus eum colentibus, et quod Greci dicuntTheos ubi nos dicimus Deus patet non solum ex verbis Prisciani (gramm. II, 21, 1), sed etiam ex ilio loco ubi habetur 'agyos o Theos' et cetera et statim supponitur interpretatio per latinum 'sanctus Deus' et cetera. Nam o quod preponitur ad Theos articulus est. [2] Vel dicitur a do das quia dat omnia commoda omnibus; vel a diligo -gis quia omnia diligit et nichil eorum odit que fecit; vel a desum dees per contrarium quia nichil ei desit. Et est deus nomen potestatis et non proprietatis. [3] Et inde deicus -a -um et deice adverbium, et hec deitas -tis et hec dea -e et deoicus -a -um, idest deicus, et divus -a -um, idest deificatus. Deus semper est, sed divus fit, quasi qui ex mortali fit immortalis. [4] Unde divinitus adverbium loci, scilicet a divis, a celestibus ut 'Gabriel missus est ad beatam Virginem divinitus', idest a Deo; [5] et hic et hec divalis et hoc -le, idest divinus, unde divalis dicitur princeps vel imperator qui quasi deus habebatur; et per compositionem Diusfidius, Iovis fdius, per quem pagani sepe iurant. [6] Item a divus divinus -a -um, quod est deorum vel pertinens ad deos, et divini, celestes deificati, et divini qui tractant de Deo, qui magis proprie dicuntur theologi, et divini qui divinant, quasi deo pieni: divinitate enim se esse plenos assimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant; et duo sunt genera divinationis, ars et furor. [7] Et a divinus divinitas -tis et divino -as, verbum neutrum cum omnibus suis compositis. [8] Et nota quod divum et divo ponuntur quandoque adverbialiter: divo, idest sub celo vel extra tectum, sub solo aere et nudo, et cum prepositione dicitur sub divo. [9] Item a deus hic dialis, sacerdos Iovis, sed potius derivatur a die sicut postea dicetur. [10] Item a deus dius -a -um, divinus et sanctus, unde Persius 'ecce inter pocula querunt Romulide saturi quid dia poemata pangant'. [11] Deus componitur cum semis vel semus -a -um et dicitur semideus, quasi semus et imperfectus et non plenus deus, et cum colo et dicitur hic et hec deicola -e, et cum cedo et dicitur hic et hec deicida -de, qui deum occidit; [12] et deifico -cas, unde deificus -a -um. [13] Et nota quod deus facit vocativum tantum in -e, scilicet dee, et numquam in -us, scilicet deus. Est enim deus tantum nominativi casus, sed ponitur quandoque pro vocativo, ut ibi 'agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis' ponitur agnus pro vocativo, sed numquam est vocativus. [14] Item nota quod in nominativo et dativo et ablativo pluralibus istius nominis i et e conglutinantur in unam i longam, unde deberent scribi et enuntiari tantum per unum i, sed scribuntur ibi per duo i, sed tantum pronuntiatur unum; et scribuntur ibi duo i duabus de causis, scilicet vel causa differentie: si enim scriberentur di et dis per unum i, viderentur esse prepositiones vel prepositio et nomen, ut ergo ex ipsa scriptura perpendatur quod non sint prepositiones institutum est ut duo i ibi scribantur sed tantum pronuntietur unum; [15] vel de consuetudine antiquorum: solebant enim veteres geminare vocalem longam quantum ad scripturam, licet unam solummodo pronuntiarent, nec fìebat illa geminatio scripture nisi ideo ut ex scriptura vocalis esse producta ostenderetur. [16] In hoc ergo sequentes veteres servamus antiquam consuetudinem quod scribimus in dii et diis duas vocales et pronuntiamus unam tantum. [17] Et similiter in nominativo et dativo et ablativo plurali istius pronominis is ea id fìt sineresis et conglutinatio ei in i et scribuntur ibi duo i, licet tantum unum pronuntietur; et fìt talis scriptura predictis duabus de causis, scilicet vel de consuetudine antiquorum predicta, vel causa differentie ad is et i verba. [18] Item componitur dii diaquili, dei inferi; aquilos enim antiqui nigros dicebant.