Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

D 3

[1] DACUS, quidam populus. Et dicitur Dacus quasi Dagius quia de Gotorum gente dicuntur fuisse creati Daci, et declinatur hic Dacus -ci pro populo vel homine illius terre et hec Daca -ce pro femina, unde hec Dacia -e terra illorum et hinc dacus -a -um gentile et hinc Dacus -ci et hec Daca -ce sicut iam dictum est; [2] vel, quod melius est, dicamus quod huiusmodi gentilia et patria et que designant professionem, ut grammaticus et dialecticus, et quedam alia, ut nobilis, sive sint mobilia per tria genera in tribus vocibus ut dacus -a -um, sive in duabus ut parisiensis -se, licet inveniantur posita substantive et in masculino et in feminino et in neutro genere, tamen declinantur semper secundum suam declinationem mobilem, sicut dicimus de omnibus adiectivis in neutro genere substantive positis, ut 'album currit'. [3] Certe puer debet declinare hoc nomen sic positum mobiliter, scilicet albus -a -um, et qui tunc declinat hoc album -bi, ei oculus est erudiendus ut non videns videat.