Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 313

[1] Hic CROCUS, quidam puer versus in florem, unde hic crocus -ci dictus est flos, sed proprie pro flore hoc crocum neutri generis, pro puero hic Crocus, licet et pro flore inveniatur hic crocus, sed hoc fìt grafia pueri; vel crocum dicitur a Coricio, oppido Cilicie, ubi melius et plus abundat quam alibi. [2] Unde croceus -a -um et hec crocea -e, idest cuna infantium, unde Ieremias (Vulg. thren. 4, 5) 'qui recubant in croceis amplexati sunt stercora'; [3] et hic crocodillus, quoddam animal quadrupes, quia croceum habet colorem, et est plerumque longitudine XX cubitorum, dentium et unguium immanitate armatus et tante duritiei quod quamvis fortium ictus lapidum tergo repercussus non sentiat; nocte in aquis, die humi requiescit, solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur. [4] Et per compositionem hoc epicroculum -li, pallium vel aliud indumentum croco supertinctum, et epicrocus -a -um, quod et epicroceus invenitur, idest lucidus.