C 310
Hec CRISTALLUS -li genus est candidi lapidis, quia nix sit glacie durata per annos, unde et Greci ei nomen dederunt. Et nota quod antiqui dicebant hoc cristallum, unde Psalmista (Vulg. psalm. 147, 17) 'mittit cristallum suum'; potius credo ibi literam esse corruptam et debere esse talem: 'mittit cristallum suam Unde cristallinus -a -um.