Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 300

[1] CLINE grece, latine dicitur lectus et vertitur in latinum et dicitur hic clinus -ni, unde clinicus, qui de lecto non descendit et precipue paraliticus, et clinica in eodem sensu, et clinicus -a -um mobiliter potest declinari. [2] Et per compositionem hoc triclinium -nii, idest domus trina sessione convivantium ordinata; solebant enim antiqui in clinis comedere et tres lectos vel tres ordines lectorum disponere, in uno quorum comedebant dominus et domina, in secundo familia, in tertio hospites, et talis domus dicebatur triclinium, unde per compositionem hic architriclinus -ni, idest princeps sedentium et convivantium in illa domo. [3] Item a clinus clino -as, idest flectere, curvare, et proprie ad lectulum, sed non est in usu. Et componitur hoc diversiclinium, idest locus ubi diverse vie coniunguntur, quia illuc diverse vie acclinantur vel quia illinc via inclinatur ad diversa, quod aliter grece dicitur hoc etheroclitum -ti, unde Plautus: 'ignoti itineris simus tute scis que sunt etheroclita'. [4] Item etheroclita sive diversiclinia dicuntur quedam nomina in arte gramatica quasi ad diversa se inclinantia, Scilicet que inclinant se vel ad diversas dictiones in diversis casibus, ut Iuppiter Iovis, vel ad diversas significationes vel diversas declinationes vel diversa genera in diversis numeris, ut vespera vespere, vas vasa, celum celi. [5] Unde Priscianus in libro constructionum (gramm. Ili, 145, 3) 'itaque etheroclita idest diversiclinia necessario consequetur aliquis nominativus aptus genetivo ex quo relique figurationes tam casuum quam numerorum redduntur'. Et nota quod in eodem sensu invenitur hic et hec diversiclinis et hoc -ne. [6] Item clino componitur acclino -as, ad se vel ad aliud flectere, unde hic et hec acclinis et hoc -ne, et acclinus -a -um in eodem sensu et hoc acclinatorium -rii, idest locus in quo acclinari et requiescere possumus, vel super quod acclinatur, ut culcitra vel pulvinar; [7] conclino -as, unde conclinis -ne et conclinus -a -um; declino -as, de uno loco ad alium vel deorsum clinare vel variare, unde declinis -ne et declinus -a -um, et declinatio et declinatus -a -um, quod declinatur vel declinari potest; [8] inclino -as, unde inclinis -ne et inclinus -a -um et hoc inclinatorium; interclino -as, inter aliqua clinare, unde interclinis -ne et interclinus -a -um, unde Ambrosius Super Egisippum 'civitas prerupta undique prope erat interclina rupibus'; [9] reclino -as, unde illud (Vulg. Lue. 9, 58) 'vulpes foveas habent et volucres celi nidos, fìlius autem hominis non habet ubi caput reclinet', unde reclinis -ne et reclinus -a -um et reclinatorium, locus aptus ad reclinandum vel id super quod reclinamus. [10] Clino et omnia composita ab eo sunt activa, licet quandoque inveniantur in absoluta et passiva significatione, ut Lucanus (3, 752) 'inclinant iam fata ducum', et omnia producunt eli.