Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 299

[1] CRESCO -scis -vi -tum idem habet preteritum et idem supinum quantum ad vocem quod cerno -nis; [2] unde hec creta -e, idest quoddam genus albe terre, vel, quod melius est, Creta est quedam insula in qua nutritus fuit Iuppiter. Hec primum a temperie celi Macaronneson dieta est, deinde Creta dieta est a quodam Crete indigena; [3] unde creteus -a -um et cressus -a -um et hic et hec cretensis et hoc cretense in eodem sensu, et hec creta -te, genus terre albe, scilicet argilla, quia nulla insula meliori creta abundat. Cymolia candidior est, a Cymea Ytalie insula dieta. Unde cretosus -a -um, abundans creta, et creteus -a -um, quod est de creta. [4] Item a cresco hoc crementum -ti, idest crescimentum, unde cremento -as, crescere, puberare, sed hec in alia significatione accipiuntur, ut supra diximus; [5] et crassus -a -um, idest pinguis, sed obesus plus quam pingu-is est; vel dicitur crassus a creos vel creando, quasi aptus ad creandas carnes, et comparatur -sior -simus, unde crasse -sius -sime adverbium et hec crassitas -tis et hec crassitudo -nis et hec crassities -ei, et per compositionem crassulentus -a -um, idest crassus, plenus crassitiei. [6] Item a crassus crasso -as, idest crassum facete, unde crasseo -es -ui, idest crassum esse vel fieri, et hinc inchoativum crassesco -scis, unde illud (ps. Aug. serm. 128, 2) 'sermo crassescit', quod fit duobus modis: vel cum superabundat vel cum ingrossatur et deficit a subtilitate, vel cum inflatur ad altum stilum. [7] Crasso componitur concrasso, idest simul crassare, decrasso -as, idest valde impinguare vel macrum facete, quod et discrasso -as dicitur, incrasso -as. [8] Crasso activum est cum omnibus suis compositis, et nota quod crassor -aris invenitur in deponenti genere et est absolutum sicut et crasseo cum omnibus compositis. Grassor -aris aliud est, sicut postea dicetur. [9] Cresco componitur accresco -scis -crevi, idest ad aliquid vel alicui crescere; concresco -scis, idest coalescere, coagulari, commisceri, congelari crescendo, unde concretus -a -um participium, idest coagulatus vel commixtus crescendo vel simul cretus, unde concretim, coagulatim, conglobatim; [10] decresco -scis, idest minui, quod discresco invenitur, unde decretus -a -um et discretus -a -um; excresco -scis, quasi extra crescere vel valde, unde excretus -a -um et hoc excrementum -ti, quod excrescit, unde Lucanus (6, 543) 'sicce pallida rodit excrementa manus'; [11] incresco -scis, idest valde crescere vel tedium ingerere; recresco -scis, idest decrescere vel iterum crescere quod decreverat; succresco -scis, idest parum crescere vel post crescere vel a posteriori parte crescere vel latenter vel a sub susum crescere. [12] Cresco et omnia eius composita neutra sunt et omnia faciunt preteritum in -crevi et supinum in -cretum, sicut cerno et eius composita, et omnia habent participium preteriti temporis.