C 296
[1] CREOS grece, latine dicitur caro; unde per compositionem hec creagra -e, idest fuscinula ad carnes de caldariis extrahendas, a creos et agros, quod est tractus; [2] et hic Cerberus -ri, idest canis infernalis, quasi creos boros, idest carnes vorans: dicitur enim carnes votare sed ossa reservare et eis incubare, quod nichil aliud est nisi quod Cerberus est terra que carnes mortuorum consumit sed ossa consumere non potest; unde et sarcophagus dicitur sepulcrum hominis, quasi comedens carnes, quod melius postea determinabitur. [3] Item a creos creo -as; proprie creare aliquid est ex nichilo facete, sed facere est ex preiacente materia; ponitur tamen creare pro facere et pro generare et e contrario; [4] unde creatores dicuntur parentes, et hoc crementum -ti, semen virile, quasi creamentum; unde Iosephus in primo 'crementum ad libidinem suo potius nutrivit in corpore'; item crementum dicitur a cresco et tunc tantum valet quantum incrementum; unde cremento -as, idest crescere vel spermatizare. [5] Item a creo hec Ceres, dea frumenti, et sepe ponitur pro ipso frumento, et dicitur sic quia creat fruges. Ipsa est et Terra et Ops, quia melior fit terra opere, et Proserpina, quia ex ea serpant fruges, et Vesta, et qualiter postea dicetur. [6] Unde hic et hec cerealis et hoc -le; et hoc cerealium, locus ubi panis et cibus paratur; et cerritus -a -um, interposita r ne, si diceretur ceritus, putaretur a cera; et dicitur cerritus qui habet frumentum vel insanus quia, quandoque sacerdotes Cereri sacrificabant, solebant insanire; vel dicitur a cerebro, scilicet furiosus, qui cerebrum habet commotum. [7] Creo componitur concreo -as, idest simul creare; procreo -as; recreo -as, iterum creare, reficere; et est activum cum omnibus suis compositis. [8] Item a creo vel creos hec caro -nis; vel caro dicitur quia cara est; et est caro ex quattuor elementis composita et compacta. Nam terra in carne est, aer in anelitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Et caro dicitur proprie que vivit, idem et corpus; corpus quod non vivit, idem non caro, sed iam laxius utimur isto vocabulo caro. [9] Item proprie iam de consuetudine nostra caro in singulari intelligitur de corpore et carne Christi; et ideo causa differentie utimur pluralitate illius nominis pro carnibus quas comedimus; vel caro cruda, carnes cocte; vel caro humana, carnes quelibet alie, scilicet porcine vel alie. [10] Et a caro hec caruncula -le et hec carnicula ambo diminutiva, unde Varro (Men. 31) 'quivis potius homo quam caruncula nostra est'; et carneus -a -um, quod est ex carne vel pinguis, unde Ovidius (Maxim, eleg. 1, 86) 'carnis ad offìcium carnea membra placent'; et carnosus -a -um, crassus, et comparatur, unde carnositas -tis, idest crassitudo. [11] Item a caro hic et hec carnalis et hoc -le, carneum, vel quod sequitur fragilitatem carnis, quasi fragile vel quod pertinet ad carnem, unde carnaliter adverbium et hec carnalitas -tis. [12] Item a caro hoc carnarium -rii, locus ubi carnes reponuntur; unde Plautus (Cure. 324) 'tuo hec omnia fortasse in carnario dicis'. [13] Et per compositionem carnulentus -a -um, a carne et lentos greco, quod signifìcat plenitudinem, idest plenus carnibus, scilicet pinguis, crassus, et comparatur, unde carnulentia, idest crassitudo. [14] Item per compositionem incarno -as verbum activum, idest carnem induere, unde hec incarnatio et cetera; [15] et carnifico -as, idest facete carnes vel interficere vel lacerare, unde verbalia et hic et hec carnifex -cis, idest homicida vel macellator; et hinc hoc carnificium, eius offìcium vel actus, et hec carnifìcina -e, idest macellum, unde Plautus in Captivis 'carnifìcinam hic facete possum prope te'. [16] Carnifico componitur excarnifico -as, idest dilacerare vel cruciare, unde Terentius in tertia comedia (Haut. 813) 'huiusmodi res semper comminiscere ut me excarnifices'. [17] Item a caro hoc corium, quasi carnium, quia carnem tegat vel quia a carne extrahatur; unde hoc coriolum -li diminutivum; et coriosus -a -um, idest corio vestitus; [18] et hec corigia -e, vel a colligo -gas, quasi colligia; unde hec corigiola -le diminutivum; et corigiatus -a -um, idest corigiis ligatus; et corigio -as, idest corigias facere vel corigiis ligare. [19] Et componitur decorigio -as, discorigio -as, excorigio -as, in eodem sensu, idest dissolvere; incorigio -as, idest corigiis ligare vel ornare et aptare; et est activum cum omnibus suis compositis. [20] Item a corium hec scoria -e, vas olearium, quia fìt ex corio. [21] Item a corium, per compositionem, decorio -as, discorio -as, excorio -as in eodem sensu, idest corium auferre; incorio -as, in corium mittere vel corio aptare. [22] Item a corio hic vel hec cortex -cis, quia corio lignum tegat, unde et videtur componi, sed potius est ethimologia quam compositio; corticem antiqui vocabant corucem; unde hic corticillus -li et hic corticulus ambo diminutiva, et cortico -as, idest corticem dare vel auferre; [23] et componitur decortico -as, discortico -as, excortico -as, in eodem sensu, idest corticem auferre; incortico -as, in corticem mittere vel cortice aptare. [24] Item a corio hec cortina -e, quia prius ex coriis et ex pellibus fuerunt facte ut in tabernaculo. Cortina etiam dicebatur locus in tempio unde dabantur responsa, vel potius mensa in tempio Apollinis super quam stabat Phebas que dicebat oracula, et dicebatur cortina quia corio Phytonis erat tecta; vel cortina quasi certina, quia ibi certa dabantur responsa; vel cortina quasi corditina, quia ibi hominum tenebantur corda; vel dicebatur cortina locus ille quia ibi incerta et obscura erant, quadam nebula, quasi quadam cortina, obvoluta, quia quod involutum est obscurum est. [25] Et a cortina hec cortinula -le diminutivum; et hic cortinarius, qui cortinas extendit vel servat vel facit; et hec cortinaria, in eodem sensu; et cortinarius -a -um, quod ad cortinam pertinet; et cortinatus -a -um, idest cortina preparatus. [26] Item a corium hic coritus -ti, idest teca arcuum, unde Statius Thebaidos (7, 660); et hinc corinthus -thi, idest repositorium sagittarum, scilicet faretra, unde Ovidius, Tristium 'in quibus est nemo qui non corinthon et arcum': corinthon accusativum grecum protulit pro corinthum. [27] Item invenitur hec Corinthus -thi, nomen civitatis, unde corinthius -a -um; ad Corinthios scribit Apostolus. [28] Item a caro hoc cornu, quasi carneum, quia ex carne procedat; in singulari est indeclinabile, in plurali hec cornua cornuum cornibus. Invenitur etiam hic cornus -nus -nui in eodem sensu. Et nota quod cornua vocantur extreme partes antemnarum per tropum ab animali. Item cornua vocantur extremitates exercitus quia intorte sint ad modum cornuum animalis, sed in hac significatione proprie invenitur hic cornus -nus -nui, et pro cornu militis similiter, [29] sed cornu in singulari et cornua in plurali proprie pertinet ad animaiia, quod indicant isti versus (Eberh. 12, 392-93): corna gerit cornus, pecudum sunt cornua, cornus militis est quando properat sua bella gerendo. [30] Item a cornu hoc corniculum -li, idest parvum cornu; et corneus -a -um; et cornutus -a -um; et corno -as, idest cornu resonare; [31] et hec cornus -ni pro quadam arbore dura in fructu vel in ligno, unde hoc cornum -ni, fructus illius arboris, et corneus -a -um, de corno existens, et hoc cornetum -ti, locus ubi corni crescunt. [32] Item a cornu hec cornix -cis, quia clamosa sit ut cornu, vel quia durat diu vel vivit ut cornu; et inde hec cornicula -le diminutivum et corniculor -aris, idest vocem cornicis imitati vel inutiliter loqui et garrire, quod etiam cornicor -aris dicitur, unde Persius (5, 12) 'nescio quid tecum grave cornicaris inepte'. [33] Cornu componitur hic cornicen -nis, qui cum cornu canit, quod etiam dicitur hic et hec et hoc cornicens -tis et ex eisdem componitur, et inde hec cornicina, femina que cum cornu canit. [34] Componitur quoque hic et hec et hoc cornipes -dis, corneos habens pedes, quod pro equo invenitur, sed tunc hic cornipes -dis, et corniger -a -um, et hic et hec bicornis et hoc -ne, et unicornis -ne, et tricornis -ne.