Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 295

[1] CREMO -as -avi, idest comburere, cruciare; unde hoc cremium -mii, idest siccamina lignorum vel frixorium patelle; et etiam quod manet in patella aridum de carnibus post pinguedinem liquefactam dicitur cremium, unde Propheta 'ossa mea sicut cremium aruerunt'; [2] et hoc cremunium, idest sacrifìcium quod et holocaustum dicebatur; et, per compositionem, hoc thuricremulum, idest incensarium, quia in eo cremetur thus. [3] Item a cremo hic Cremes -tis vel -mis, proprium nomen persone introducte in comedia, quia cremabat Symonem denegando fdiam suam filio illius; et secundum hoc caret aspiratione; si vero habet aspirationem non est nomen latinum nec derivatur a cremo -as. [4] Cremo componitur concremo -as et est activum cum omnibus suis compositis et corripit hanc sillabam ere.