Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 294

[1] CREBER -bra -um, idest densus; sed creber dicitur de multitudine, ut 'creber paries circuit hanc domum', idest multi parietes; densum sive densetum est quod visu penetrabile non est, ut ebur licet tenue; spissum est quod non est tenue; et comparatur crebrior creberrimus, unde crebre -brius -rime adverbium et crebreo -bres -bui et caret supino, idest esse vel fieri crebrum, unde crebresco -scis. [2] Item a creber hoc cribrum, secundum quosdam quia sit crebro perforatum, sed melius dicitur a curro ut diximus; et per compositionem hic crebrifurus, idest locus crebro habens fures. Crebreo cum omnibus suis compositis est neutrum.