C 273
[1] CURRO -ris cucurri currere cursum; et inde hic cursor -oris et hec cursio -nis et hic cursus -sus -sui; vel dicitur cursus a crure: est enim cursus velocitas pedum; [2] et hinc hoc curriculum -li, idest parvus cursus, vel temporis cursus sive spatium, vel etiam ipsum tempus quia non stat sed currit, vel locus sive spatium in quo fìt cursus, vel ipsum offìcium currendi; et ablativus huius ponitur adverbialiter pro cito, unde Plautus (fr.: 121) 'licet vos abire curriculo', et Terentius in Eunuco (Haut. 733) 'percurre curriculo'; melius tamen est ut hic et ibi teneatur in vi ablativi et ponatur pro cursu, ut sit sensus, curriculo, idest cito cursu. [3] Item a cursus hic currus -rus -rui, quoddam genus vehiculi, unde hic curriculus -li, idest parvus currus. [4] Item a currus hec curulis -lis, sedes consulum vel pretorum vel edilium et dicitur curulis quasi currulis quia in curru ferebatur; unde hic et hec curulis et hoc -le adiectivum et hic et hec curulis, qui de dignitate sedet in tali sede. [5] Item a curru hec Curitis, idest Iuno, quia utitur curru et armis: est enim dea belli protegendo populum; Virgilius (Aen. 1, 16-17) 'hic illius arma, hic currus fuit' et Martianus (2, 149) 'Curitim debent memorare bellantes'. [6] Item a curro hic et hec cursilis et hoc -le, idest ad currendum facilis, et cursim, idest cursiliter, cito, velociter, et hic et hec et hoc currax -cis, idest velox et cursu potens; unde Iosephus De antiquitatum historia in sexto 'qui tamen in camelis curracibus ascendentes evadere vix potuerunt'; et inde curraculus -a -um, idest aliquantulum currax et velox. [7] Item a curro hec carina -e, quasi currina; et carina est proprie media pars navis, scilicet venter, sed ponitur quandoque pro ipsa navi; [81 unde hec Caribdis -dis, quoddam periculum marinum sic dictum quia carinas abdat, idest absorbeat: aquas enim accipit ut vomat, vomit ut accipiat; unde Ovidius (rem. 740) 'evomit epotas dira Caribdis aquas'; vel Caribdis fuit quedam vetula voracissima que, quia boves Herculis furata est, a love fulminata est et in mare precipitata; antiquas ibi exercet rapinas, unde et ille locus dicitur Caribdis. [9] Item a curro hoc cribrum -bri, quasi currifrugum, quia per illud decurrat frumentum; unde hoc cribrellum -li diminutivum, et cribro -as, idest purgare, examinare, ventilare, et componitur accribro -as, decribro -as, percribro -as, et est activum cum suis compositis acceptum transitive, sed proprie acceptum neutrum est. [10] Item a curro hoc crus -ris, quia cruribus currimus et gressum facimus; et sunt crura sub genibus usque ad suras, vel crus est os tibie anterius; unde hoc crusculum diminutivum, idest parvum crus, unde Plautus 'cum extorris talis contodinis crusculis'; [11] et cruratus -a -um, qui magna habet crura; et hic cruscumulus, tumor crurum; [12] et hec ocrea -e: ocree sunt tibialia calciamenta que suras tegunt, sic diete quia crura tegunt, unde ocreatus -a -um, qui ocreas habet, et ocreo -as, ocreas calciare, exocreo -as, extrahere, inocreo -as, inducere; et est activum cum omnibus suis compositis; et sunt ocree sive de ferro sive de corio sint. [13] Item a curro hic cruor -ris, quia currendo corruat; et est cruor effusus, sanguis in corpore, vel sanguis hominum, cruor victimarum, vel cruor sanguis corruptus qui emittitur; et dicitur sanguis quia sit suavis, sicut postea dicemus. [14] Et a cruor cruentus -a -um, idest sanguine inquinatus vel qui amat effusionem sanguinis; unde cruento -as, sanguine inquinare; et inde cruentatus -a -um, et differt a cruento quia cruentatus proprie dicitur sanguine inquinatus sed cruentus qui amat effusionem sanguinis. [15] Item a cruor crudus -a -um, quod non est coctum, quasi non sine sanguine; et inde per translationem dicitur homo crudus quasi non coctus nec esui habilis; est enim asper et durus, quem Greci omon appellant, et comparatur -dior -simus, unde crude -dius -sime adverbium et hec cruditas -tis et crudeo -des -dui, idest esse vel fieri crudum vel invalescere, unde crudesco -scis inchoativum. [16] Item a crudus crudelis in eodem sensu, et est crudelis in sanguine, sevus in ira, et comparatur -lior -simus, unde crudeliter -lius -sime adverbium et hec crudelitas -tis. [17] Item a crudus hec crapula -le, idest superabundans edacitas, immoderata et noxia voracitas, et dicitur sic quasi cruda epula; unde crapulo -as, idest superflue comedere vel immoderate ingurgitare, et secundum hoc potest esse transitivum et activum. [18] Et ab ultimo supino, scilicet cursu, fìt curso -as frequentativum, a cuius supino fit cursito -tas, similiter frequentativum. [19] Curro componitur accurro -ris, idest ad aliquem currere et precipue causa auxiliandi, unde hic accursus -sus -sui et accurso -as frequentativum; [20] concurro -ris, idest simul currere, unde concursus -sus -sui et concurso -sas frequentativum; circumcurro -ris; [21] discurro -ris, idest diversis modis currere, vel ad diversa loca vel per diversa loca currere, unde discursus -sus -sui, et discursim, idest sparsim, passim, et discurso -as frequentativum; [22] decurro -ris, idest deorsum currere vel pertransire, unde decursus -sus -sui et decurso -as frequentativum et decursim, idest fugaciter vel defluenter; [23] excurro -ris, idest extra currere vel pertransire, unde excursus -sus -sui et excurso -as frequentativum; [24] incurro -ris, idest currere contra vel intro, unde incursus -sus -sui et incurso -as frequentativum; [25] intercurro -ris, idest intervenire, currere inter aliqua, unde intercursus -sus -sui et intercurso -as frequentativum; [26] procurro -is, idest procul currere vel in anteriorem partem currere; percurro -ris, idest perfecte et usque ad finem currere; precurro -ris, idest ante currere; [27] occurro -ris, idest contra currere, unde occursus -sus -sui et occurso -as frequentativum; [28] recurro -ris, idest retro vel iterum currere, redire; succurro -ris, idest parum currere, idest remisse aliquantulum, vel post currere vel subtus currere vel subvenire et auxiliari; transcurro -ris, idest ultra currere vel velociter pertransire. [29] Curro et omnia ab eo composita faciunt preteritum in curri et supinum in cursum. Item curro geminat primam sillabam in preterito, ut cucurri, sed composita ab eo quaodoque non, quandoque sic, sed sepius non geminant preter precurro quod sepe geminat, ut 'precucurrit citius Petra'. Item curro et ab eo composita sunt neutra; precurro tamen pro prevenire et transcurrere pro pertransire possunt esse activa.