Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 262

[1] CUBON interpretatur solidum sive firmum. Et inde hic cubus -bi, figura solida que longitudine, altitudine et latitudine continetur m . Unde et cubus dicitur numerus solidus, scilicet habens in sui denominatione quatuor voces, ut bis duo bis, ter tria ter; unde cubicus -a -um et hic cubicus -ci pro ilio solido numero, scilicet idem quod cubus. [2] Item a cubon hic cubitus, quia fìrmum et solidum membrum sit; vel a cubo -bas sicut postea dicemus. [3] Item a cubon hec Cybele -les vel Cybeles -lis, mater omnium deorum, scilicet terra, quasi cubele a cubon, quia inter eiementa nullum sit firmius et solidius ilio; vel dicitur sic a Cybelo monte in quo colitur; et a Cybele vel a Cybelo cybeleus -a -um possessivum.