C 257
[1] COTE grece, latine dicitur incisio; unde hec cos -tis, quia ferrum ad incidendum acuat; [2] et hec cotila -le vel cotula -le est quedam mensura vini continens ciathos sex, scilicet emina, que idcirco cotula dicitur quia incisio et divisio et omissio sextarii fìt in duo equa, et ita fìt cotula. [3] Item a cote hec cutis, idest pellis, sed pellis dicitur quia externas iniurias corporis tegendo pellat; pellis vero detracta etiam dicitur corium a carne quam tegit, sed hoc brutis animalibus est proprium; cutis vero dicitur quia primam incisionem patiatur; [4] et inde hec cuticula -le diminutivum et cutitus -a -um, idest stupratus, corruptus, quod componitur recutitus -a -um in eodem sensu, vel qui retro versam habet pellem virilis membri; unde et recutiti proprie dicuntur Iudei, quasi retro habentes cutem, idest circumcisi; carent enim anteriori pelle virilis membri, unde Martialis (7, 30, 5) ad uxorem suam 'nec recutitorum fugis inguina Iudeorum'; et Persius (5, 184) 'recutita que sabbata palles', et vocavit sabbata recutita propter recutitos quia ad eos pertinent et ea celebrant. [5] Cutis componitur hic et hec et hoc intercus -tis, idest illa res quam patimur inter carnem et cutem, sicut est infìrmitas vel malus humor et aliud huiusmodi; unde Cato (orat. 8, 2) intercutibus stupris obstinatus'. [6] Unde intercuticus -a -um et intercutaneus -a -um et intercutanus -a -um, omnia pro eo quod est intercus. [7] Componitur quoque cutis subtercus -cutis, omnis generis, idest res existens sub cute, et subcus -cutis, similiter omnis generis et in eodem sensu; unde subtercuticus -a -um et subtercutaneus et subtercutanus et subcutaneus -a -um et subcutanus -a -um, omnia pro re que existit sub cute. [8] Item a cutis cutio -tis cussi, idest percutere, sed non est in usu. [9] Componitur concutio -tis, idest quatere; discutio -tis, subtiliter indagare vel quatere; decutio -tis, auferre vel quatere; [10] excutio -tis, idest quatere vel subtiliter inquirere; incutio -tis, inicere, inferre, immittere vel quatere; percutio -tis, idest ferire; recutio -tis, idest iterum cutere vel quatere; [11] subcutio -tis, idest subtus vel ab inferiori quatere sicut faciunt trotatores, et ab subcussu supino fìt subcusso -sas, verbum frequentativum, unde subcussator, equus trotator, et subcussatura, idest trotatura. [12] Et nota quod omnia ista possunt esse composita a quatio, quod magis videtur quantum ad signifìcationem, sed quantum ad vocem potius a cutio. Cutio et composita eius sunt activa et faciunt preteritum in -cussi et supinum in -cussum.