C 237
[1] Hec COPULA -le, idest coniunctio, vel id quod coniungit, vel vinculum in collo canis; et in singulari et in plurali est feminini generis, in plurali tamen invenitur neutri generis copula -orum et, ut dicunt, in singulari pro coniunctione canum, in plurali neutri generis copula pro qualibet alia coniunctione sive hominum sive aliarum rerum. [2] Et inde copulativus -a -um, quod magis derivatur a copulo -as, et hic copularius -rii, idest vinculum in collo canum, [3] et copulo -as, idest coniungere, et inde copulativus -a -um, quod copulare habet, unde verbalia et copulatim adverbium, idest coniunctim, et hec copula -le; et sunt copule partes edificiorum sic diete quia copulent inter se luctantes; luctantes similiter sunt partes edificiorum, sic dicti quia erecti invicem se teneant more luctantium. [4] Copulo componitur discopulo -as, idest disiungere; recopulo -as, idest reconiungere. Copulo et eius composita sunt activa.