Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 231

[1] Hic CONUS -ni, idest summitas galee, vel curvatura que super galeam ponitur, super quam sunt criste, a conon grece quod dicitur acuta vel alta rotunditas. [2] Unde et conus dicitur figura que ab ampio incipit et in acutum fìnit sicut ortogonium g; et inde hec conoides dicitur umbra que ab ampio incipit et in acutum tendit. [3] Item inde et conus dicitur cupressus, quia caput eius a rotunditate in acutum erigitur, et fructus eius similiter conus, quia imitatur conum in rotunditate; et inde conifer -ra -um, qui fert conos. [4] Item a conus conor -aris, verbum deponens, unde verbalia et hoc conamen -nis et hic conatus -tus -tui. [5] Item a conus hic contus -ti, quoddam genus teli et proprie quod ferrum non habet sed est acuta cuspide, quasi coniteus; contus etiam dicitur quo piscator piscatur vel scrutatur aquam inquirendo pisces; [6] unde contor -aris verbum deponens, idest conto aliquid perquirere et scrutari, et ponitur similiter pro interrogare et investigare, et componitur percontor -aris, idest inquiro vel perquiro, interrogo. Percunctor per u aliud est ut suo loco dicemus.