Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 204

[1] CIS, adverbium loci, idest ex ista parte, unde citra; et cis et citra sunt eiusdem signifìcationis nisi quod cis est tantum locale, sed citra quandoque locale quandoque temporale, ut 'citra diffìnitum tempus'. [2] Item cis proprie preponitur propriis nominibus montium et fluviorum, ut 'cis Renum', 'cis Alpes', sed citra proprie appellativis nominibus locorum, ut 'cifra forum'; sed quandoque per improprietatem cis preponitur appellativis, citra propriis; [3] et citra comparatur citerior citerrimus vel citimus, et est citerior idem quod interior, propior ex ista parte; citerrimus vel citimus, idest proximus. [4] Item a citra citer citra citrum, idest vicinus, proximus, propinquus ex ista parte, quod potest esse positivus istorum citerior et citerrimus; unde Cato 'citer inquit — agnus erit adligatus ad sacra'. [5] Item a cis secundum quosdam hoc cimiterium -rii, sed de his iam precessit sermo; [6] et hec citeria -e, effigies quedam causa ridiculi in forum aliata; unde idem Cato (orat. 40, 6) 'ludis inquit — pro citeria'.