C 192
[1] CIO cis et cieo -es idem habent preteritum, scilicet civi, et idem supinum, scilicet citum -tu, nisi quod secundum hoc quod descendit a cio quarte coniugationis producit penultimam, secundum quod descendit a cieo secunde coniugationis corripit eandem, quod ex compositis melius liquebit. [2] Item cio et cieo eandem habent signifìcationem, scilicet vocare, movere, commovere, congregare; cieo cies tamen accipitur in alia significatione, scilicet festinare, properare, in qua non accipitur cio. [3] Et a cieo pro festinare citus -a -um, idest velox et agilis, vivax, unde Terentius 'citus puer natus est e Pamphilo', et comparatur -tior -simus; unde cito -tius -sime adverbium. [4] Et componitur percitus -a -um, idest valde citus, quod in predicto exemplo Terenti legi potest, [5] et hec citocacia, quedam herba que cito ventrem purgat, quam vulgus corrupte citicaciam vocat, [6] et hec citrus -tri, quedam arbor, quia cito surgat, et inde citreus -a -um, idest de citro factus, unde Persius (1, 52-53) 'et quidquid denique lectis scribitur in citreis', et citrosus -a -um, idest crispus et decorus; [7] unde et hec citrosa dicitur vestis quasi concrispa ad similitudinem citri, unde Nevius (carm. frg. 10) 'pulchram ex auro vestemque citrosam'. [8] Item a citus, cito -as, idest festinare, vel sit frequentativum huius verbi cieo secundum predictam signifìcationem. [9] Unde citatus -a -um, idest velox, et comparatur -tior -simus, unde Statius Thebaidos (1, 92) 'et licet igne Iovis lapsisque citatior astris'; et inde citate -tius -sime adverbium et citatim, idest cito, mobiliter, agiliter, similiter adverbium. [10] Et nota quod cito -tas potest esse frequentativum a cio et cieo secundum quod idem signifìcant et tunc composita varie proferuntur: nam si descendunt a cio producunt penultimam, si a cieo corripiunt eandem. [11] Componitur ergo excito -as vel excìto -as, vel magis hec sunt derivata ab excieo vel excio sicut dicetur. [12] Item componitur concito -tas, unde hoc concitarium, donum imperatoris, quia excitat animos militum ad obediendum ei. [13] Item componitur incito -as vel incito -as idest commovere, provocare, instigare, unde verbalia et hoc incitamentum -ti et hoc incitabulum -li, idest incitatio; unde Plato 'incitabulum ingenii est et virtutis si mens et corpus hominis vino flagret'. [14] Item componitur recito -as; suscito -as, a susum vel sursum et cito -as, quod componitur resuscito -as: in istis tribus solemus tantum corripere penultimam et non producere. [15] Item cieo et cio componuntur cum ad et dicitur accieo -civi accitum et accio -cis -civi accitum, idest advocare, appellare. Sed antiqui in tali compositione solebant mutare d prepositionis in r dicentes arvolare, arvene, arcio, sed nos dicimus advolare, advene, accio, d mutantes in compositione in c sequente c: sic ergo dicitur accio -cis secundum modernos, arcio -cis secundum antiquos et in eodem sensu. [16] Et ab utroque istorum descendit verbum desiderativum in -so; ab arcio antiquo deberet dici arcesso -sis, sed quia arcesso descendit ab arceo ideo, causa differentie, mutatum est primum s in r in eo quod descendit ab arcio antiquo, et dicitur arcerso -sis. [17] Item ab accio moderno descendit accesso -sis, sed quia ab accedo -dis accessi descendit similiter accesso, causa differentie, in eo quod venit ab accio mutatum est primum s in r et dicitur accerso -sis. [18] Inveniuntur ergo arcerso ab arcio, arcesso ab arceo, accerso ab accio, accesso ab accedo. [19] Invenitur adhuc aliud verbum derivatum ab accerso et est quarte coniugationis et in eadem significatione cum eo et habet r in antepenultima sillaba, scilicet accersio -sis; unde in divina pagina 'vade et accersi Symonem'. [20] Et vide quod predicta desiderativa sunt tertie coniugationis et habent preterita et supina ad modum quarte: quilibet ergo caveat in coniugatione et declinatione et prolatione istorum verborum. Nam maior pars etiam magistrorum peccat sine dubio circa hec, sed ita est distinguendum ut distinximus. [21] Item componitur cieo vel cio concieo -es -civi concitum et concio -cis -civi -citum, idest commovere vel convocare; [22] unde hec concio -nis, idest convocatio, unde concionor -aris, idest populum alloqui, unde hoc concionabulum -li, idest concilium vel locus conciliorum; unde in decretis Innocentii pape 'si statim cedens de eius pessimo concionabulo'; [23] et excieo -es -civi excitum, idest vocare vel commovere, unde excito -as penultima correpta, unde potest dici (Vulg. psalm. 79, 3) 'excita domine potentiam' et cetera; item excio -cis -civi -citum penultima producta, unde excito -as penultima producta et ideo potest dici congrue: 'excìta domine potentiam' et cetera. [24] Item componitur utrumque incieo -es -civi -citum, idest vocare vel commovere, provocare, et incio -cis -civi -citum. [25] Cieo et cio et composita ab eis omnia sunt activa nisi quod cieo pro festinare est neutrum et omnia faciunt preteritum in -civi et supinum in -citum. Item cieo et composita ab eo corripiunt penultimam in supino et in participio preteriti temporis; cio et eius composita eam producunt.