Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 181

[1] CINGO -gis -xi cinctum, unde verbalia, et cinctim, idest strictim, consertim, adverbium; [2] et hec cinctura -e, et actus cingendi et id quod cingimus, et hic cinctus -ti, idest lata zona; [3] et hoc semicinctium, per compositionem a semis et cinctus, est zona minus lata; [4] et utraque minor dicitur hoc cingulum -li, quod fit a cincto per diminutionem, quod et hic cingulus invenitur, unde hec cingula -e; et est cingulum neutri generis hominum, cingula feminini generis aliorum animalium. [5] Et a cingulum hic cingulatus -ti, quoddam genus calciamenti, et vocantur cingulati a quibusdam foliati. [6] Item a cingo hoc cinctorium -rii, quo cingimur, et Cinxia -e, idest Iuno; et dicitur sic quia in eius honore et ornine puelle maritate cingerentur cum illis nubentibus presit; unde Martianus 'Unxiam te Cinxiamque debent mortales puelle nominare'. [7] Item a cingo per compositionem hec incincta, idest pregnans, quasi sine cinctu, quia precingi fortiter uterus non permittit. [8] Cingo componitur accingo -gis, valde cingere, preparare, adornare; circumcingo -gis; discingo -gis; incingo -gis, idest valde cingere; [9] precingo -gis, idest ante vel ab anteriori parte vel sursum cingere; recingo -gis, idest discingere; [10] succingo -gis, subtus cingere, unde hoc succinctorium quo succingimur; et nota quod accingimur bellaturi, precingimur ituri, succingimur ministraturi. Cingo et composita ab eo sunt activa.