Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 173

[1] CILLEO -les -lui verbum activum, et caret supino, idest movere, unde hec ciliba -e mensa cibatoria quia finita comestione removetur, et hoc cilum -li pellicula que operit oculum, quia semper sit in motu, unde cilium ordo pilorum illius pellicule, sed hec superius diximus derivari a celo -as; [2] cilium componitur hoc supercilium, et intercilium, de quibus iam precessit sermo; et hoc domicilium -lii fastigium domus, quod et pro ipsa domo, hospitio, habitatione invenitur; [3] et concilium -lii componitur a con et cilium quadam similitudine ciliorum, quia, sicut ciba iunguntur cum oculi quiescere cupiunt, ita quoque concorditer iunguntur homines in concilio, et est tractum ex romano more; [4] tempore enim quo cause agebantur, conveniebant omnes in unum et communi intentione tractabant, unde et concilium a communi intentione et a communi conventione dictum est, quasi consilium; unde conciliabulum quasi consiliabulum, locus in quo accipimus Consilia vel locus in quo multi homines sunt sui iuris; [5] unde concilio -as amicum et concordem facere, coniungere, sociare, translatare, quasi cilia coniungere, et nota quod maioribus minores conciliantur et non e contrario; et componitur reconcilio -as: conciliantur novi amici, reconciliantur veteres. [6] Item conciliamur Deo quando primum a gentilitate convertimur, reconciliamur quando post peccatum penitendo regredimur; et est concilio activum cum omnibus suis compositis. [7] Item cilleo componitur cum os oris et dicitur hoc oscillum -li, quoddam genus ludi, scilicet cum funis suspenditur de trabe, in quo pueri et puelle sedentes impelluntur huc et illuc; [8] et inde dictum est oscillum quia ibi ora moveantur huc et illuc, vel quia ora astantium moveantur ad risum, vel quia soleant impelli in ora transeuntium. Et iste ludus sumpsit initium ab Atheniensibus, qui cum pestilentia laborarent pro morte Ycari et Erigones filie eius, hac scilicet pestilentia quod virgines quodam furore ad laqueos compellebantur et responsum datum est eis ab Apolline illam pestilentiam posse sedati si Erigones et Ycari cadavera requirentur. [9] Que cum diu quesita non reperirentur, ad ostendendam devotionem suam Athenienses, ut etiam in alio viderentur querere elemento, suspendebant funes in aere, ad quos se suspendentes agitabantur huc et illuc ut in aere cadavera eorum querere viderentur; sed, cum inde sepe caderent et morerentur, conventum est ut formas ad similitudinem sui facerent et eas pro se suspensas moverent, unde et oscilla dieta sunt, quia in eis cillerentur ora, idest moverentur. [10] Item a cilleo hic Cillenius, Mercurius, propter celeritatem motus, vel dicitur sic a Cilleno monte vel a Cillene crvitate in qua colitur; unde cillenius -a -um, idest mercurialis. [11] Item componitur cilleo cum furca et dicitur furcilles, de quibus postea melius tractabimus.