Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 150

[1] CERNO -is crevi cernere cretum, idest videre, considerare, proponere, iudicare, statuere, unde cretio -nis iudicatio vel certus numerus dierum in quo institutus heres vel adit hereditatem vel finito tempore cretionis excluditur, et dicitur cretio quasi decretio, quia ita decernitur vel constituitur. [2] Item a cerno creticus -a -um ut 'creticus dies' in quo sumitur iudicium infirmitatis, et hic creticus idest iudex, et cernuus -a -um idest inclinatus et in capite ruens, et cernulus -a -um, idem vel ingeniosus; cernui etiam dicuntur socii sine solo, et hec cernida lignum super quod ducitur taratantara, et cernida dicitur taratantara, quia discernit pollinem a furfure. [3] Item a cerno -nis hic crinis -nis, et sunt crines proprie mulierum, sic dicti quia vitis discernantur; et ita quantum ad vocem crinis descendit a cerno, sed quantum ad significationem potius a discerno; unde hic criniculus -li diminutivum, et hic Crinius idest sol propter radios quos habet vice crinis, et crineo -nes verbum neutrum, idest habere crines, unde crinesco -scis inchoativum. [4] Item a crinis crinitus -a -um, idest magnos habens crines; crinis etiam dicitur alio modo hic cirrus cirri, quod et pro plicatura dicitur capillorum, a cirin, quod est tondere, unde Prudentius in Sicomachia 'crinibus extructos augent ut addita cirros'; et inde cirratus -a -um, idest crinitus, unde Persius 'ten cirratorum centum dictata fuisse pro nichilo pendas', [5] et hec cirris -ris quedam avis scilicet alauda, unde Ovidius Metamorphoseos in nono 'in avem mutata vocatur cirris'. Et nota quod cirrum Greci vocant mallonem. [6] Item a crinis vel cirrus hec crista, quod eminet super galeam et super capita quarundam avium, unde cristatus -a -um, idest crista ornatus vel qui magnam habet cristam. Invenitur etiam cristatus idest galeatus. Item a crinis hic et hec crinalis et hoc -le, et hec crinalis -lis idest acus qua crines aptantur, et hic et hec crinior -ris idest crine prolixior. [7] Item a supino huius verbi cerno, scilicet cretum, et do das componitur credo -dis -didi: est enim credere dare cretum, idest considerationem super aliquam rem, vel dare cretum idest inclinare animum ad cernendum quod ita sit ut dicitur, unde verbalia, et hic et hec credibilis et hoc -le, quod credi potest, et comparatur; et componitur hic et hec incredibilis et hoc -le, quod similiter comparatur. [8] Item a credo credulus -a -um, qui semper facile credit, unde hec credulitas -tis, et componitur incredulus, qui numquam vel vix credit, et hic creditarius -rii, idest consiliarius vel camerarius, cui secreta creduntur, unde Iosephus in sextodecimo 'alter lectuli regis creditarius', unde hec ereditaria idest cameraria; [9] credo componitur concredo -dis simul credere, et discredo -dis rem non credere, unde Iosephus in secun'Phutiphares neque lacrimis uxoris neque his que dicebantur discredebat'. Et credo est activum cum omnibus suis compositis. [10] Item cerno componitur cum silex et dicitur hic silicernus -ni, quod et hic silicernius -ii dicitur, idest moribundus, scilicet similis mortuo, quasi silicem, idest sepulcrum cernens. [11] Terentius in Adelphis 'Ego te hodie exercebo silicernium ut dignus es'; vel dicitur silicernus senex, vetus, incurvus propter senectutem, vicinus morti, quia consideret silicem sepulcri vel quia propter curvitatem cernat terram; et silicernus ponitur quandoque pro firmo et duro ut silex, ut in Fisiologo. [12] Item cerno componitur concerno -is, idest simul cernere, discerno -is idest dividere, separare, unde discretio et alia verbalia, et hoc discerniculum -li idest ornamentum virginale vel acus cum qua discernit, idest dividit capillos; [13] et hoc discrimen -nis, aliquando periculum vite et capitis, aliquando differentia, separatio in duo, unde hic et hec discriminalis et hoc -le quod dividit, et hoc discriminale -lis, et sunt proprie discriminalia quibus crines divisi religantur, quia caput auro discernant vel capillos inter se; et discrimino -as dividere, separare. [14] Item componitur decerno -is, idest iudicare, proponere, deliberare, statuere, confligere, unde decretus -a -um, et hoc decretum -ti, idest statutum patrum, unde hic et hec decretalis et hoc -le, ut dieta decretalia que in decretis continentur; et hic et hec decretista -ste qui studet in decretis; pluraliter hec Decreta -torum pro libro in quo continentur decreta. [15] Item componitur secerno -is idest separare, et differt a discernere: discernit qui in duas partes dividit, secernit qui ex multis aliquid seorsum eligit; unde secretus -a -um, et secretim adverbium, et hoc secretum -ti, et hic secretarius -rii, et hoc secretarium -rii locus ubi dantur vel servantur secreta. [16] Cerno et composita ab eo sunt activa; decerno tamen pro confligere est neutrum. Item cerno differt a video, quia cernimus longinqua, videmus proxima. Item cerno et composita ab eo faciunt preteritum in crevi et supinum in cretum, sicut cresco et composita ab eo. [17] Item a cerno certus -a -um; proprie enim certus dicitur qui cernit rem de qua certificatur, licet quandoque et ad animum referatur; et comparatur certior -simus, unde certe -tius -sime adverbium, et hec certitudo -nis, et a certior -oris certioro -as verbum activum, idest certificare, licet et comparative possit teneri ex vi primitivi sui, ut dicatur 'ille me certifìcavit sed ille certioravit', idest magis me certum reddidit. [18] Item a certus hic cerdo -nis idest parmentarius, sed potius derivatur a greco, ut prediximus; et certo -as idest litigare, pugnare; certi enim solemus litigare; unde verbalia, et hoc certamen, et certatim adverbium, et per compositionem hic cercopa -e, idest certator, et dicitur cercopa idest certans copiose. [19] Certo componitur concerto -as, idest simul vel cum alio certare, decerto -as, idest valde certare, recerto -as, idest iterum certare; certo -as et ab eo composita omnia sunt neutra. [20] Item certus componitur quameertus, idest valde certus; certifico -as, facete certum, et est activum; incertus -a -um, idest non certus, et comparatur, unde incertitudo -nis.