Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 139

[1] CERSON dicunt Greci terram; inde et ab ydor, quod est aqua, dicitur hic cersidrus, quidam serpens qui alternatim modo in terra, modo in aqua moratur, et idem dicitur chelidrus et ab eisdem componitur, quasi cersidrus. [2] Lucanus tamen videtur velie quod aliud genus serpentis sit chelidrus quam cersidrus, et secundum hoc componitur a chelon, quod est curvum, et ydor, quia semper curvatur et moratur in aqua, unde et hic chelidrus dicitur lignum vel lapis teres et longus et volubilis ad modum illius serpentis, quo area adequatur. [3] Vide quod quidam solent proferre has dictiones corrupte dicentes cersidrus, chelindrus, chilindrus, sed barbarismus est in his omnibus; chilindrus tamen invenitur, sed in alia significatione, scilicet quedam figura quadrata sic dicitur in geometria habens superius semiciclum, et dicitur sic a predicto lapide vel serpente propter equalitatem; unde hec chilindroydes dicitur umbra equaliter crescens in longum.