C 131
[1] CENSEO -es -sui censum, iudicare, iubere, statuere, suadere, deliberare, nominare, estimare, numerare, et inde hic censor -ris, idest iudex, et proprie qui iudicat de moribus et eos corrigit, [2] et inde hic censorius -rii et hic censorinus -ni pro eodem, scilicet censor, unde et Cato dictus est Censorinus, quia morum erat corrector; et possunt esse adiectiva et possessiva, ut censoria res idest res censoris. Item derivata possunt esse a census, sicut dicemus. [3] Item a censeo hec censura idest iudicium, vigor, severitas, mensura, vindicta, potestas, sententia, decus, et hic census -sus -sui idest pecunia, facultas descripta publice vel extimata, et inde hic censorinus et censorius pro ilio qui servat pecuniam vel censum, et hic et hec censualis -lis, idest offìcialis qui censum exigit provincialem; [4] et qui dat illud similiter dicitur hic census -si, et sunt proprie censi quorum patrimonia publice adnotata sunt vel descripta vel extimata; et per compositionem capitecensus, cuius signifìcationem diximus in tractatu de capio. [5] Item a censeo hoc centrum -tri, idest punctum in medio circuii vel alterius rei, a quo equaliter distat quelibet pars periferie, quod et hoc centron indeclinabile invenitur, et hic centron -nis; [6] et dicitur centrum a censeo, quia secundum ipsum sumitur iudicium periferie continendo semper alterum pedem circini; vel dicitur sic quasi cuentrum, quia cuncta ad ipsum vertuntur. Et nota quod censeo est secunde coniugationis, et censo tertie, et censio quarte invenitur; in signifxcatione non differunt in simplicitate vel in compositione, sed in litteratura differunt: [7] censeo facit preteritum censui et supinum censum, unde participium census -a -um; censo -sis facit censui -situm, penultima correpta, unde participium censitus -a -um penultima correpta; [8] censio -sis facit censivi, censitum penultima producta, unde censitus -a -um participium penultimam produciti ergo pro voluntate legentis dicetur in prosa censitus vel censitus, recensitus vel recensìtus. [9] Quodlibet istorum componitur cum per et dicitur percenseo -sui percensum; percenso -sis -sui percensitum; percensio -sivi percensitum, idest perfecte vel valde censere vel perquirere, circuire, pererrare, unde Ovidius in II Metamorphoseos (335) 'et laniata sinus totum percensuit orbem'. [10] Item componitur recenseo -sui -sum, et recenso -sui -censitum, recensio -sivi -situm, idest numerare vel recitare, recolere, rememorare, revenerari, [11] et inde hic et hec et hoc recens -tis secundum quosdam, idest novus, et comparatur -tior -simus, unde recenter -tius -sime adverbium. [12] Item componitur succenseo -sui succensum, succenso -sui -situm, succensio -sivi -situm, idest irasci, unde in Prologo Musice 'succensuerunt malefacta leti'; [13] censeo, censo, censio activa sunt, et composita ab eis similiter activa preter succenseo, quod est neutrum pro irasci; si forte inveniatur ut sui simplicis redoleat significationem, activum erit.