Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 130

[1] CENON idest novum, et cenon idest commune. A cenon quod est novum, et en, quod est in, componitur encenia -orum, idest initiationes, nova festa, sicut dedicationes ecclesiarum; [2] unde encenio -as, idest initiare aliquid primo exercere, ut vulgo solet dici 'iste hodie enceniat mantellum suum', cum eum novum primo portat; similiter ecclesia enceniatur quando nova dedicatur. [3] Item a cenon, quod est commune, hec cenomia -e idest communis musca. Item a cenon quod est commune et habito -as componitur hoc cenobium idest monasterium, scilicet communis habitatio plurimorum, ubi plures sunt congregati ad communiter et insimul habitandum et comedendum, unde hic et hec cenobita, qui vel que locum illum habitat. [4] Quidam tamen solent scribere hoc nomen per V, ut dicatur scenobium a scenon quod est umbra, quia talis locus solet fieri in umbrosis et nemorosis locis, et inde hic et hec scenobita. [5] Item a cenon, quod est commune, dicitur cena quasi a communione vescendi; antiqui enim publice et in propatulo comedebant, non solitarii et private sicut modo, ne singularitas deliciis luxuriam generaret; vel dicitur cena quasi scena a scenon quod est umbra, et dicitur proprie cena in sero sicut iantanculum in mane, prandium in tertia, merenda vel antecena in nona, obsonium post cenam; sed tractantes de singulis, melius hoc distinguemus. [6] Et a cena hec cenula idest parva cena, diminutivum, et hoc cenaculum, et hoc cenatorium, idem, scilicet locus cenandi, et cenaticus -a -um idest ad cenam pertinens, unde Plautus in Captivis 'est illic una spes cenatica michi'; et hic cementarius qui victum manibus queritat; [7] cena componitur hic et hec incenis et hoc -ne, idest ieiunus quasi sine cena, unde idem Plautus in Cassina 'cupiunt extrudere incenem ex edibus'; et hoc cenopolium, locus ubi poliuntur idest ornantur cibi, a cena et polio, scilicet coquina, quod et pro cellario invenitur, unde Plau-tus 'cum panem et vinum petimus ex cenopolio'; [8] et hic cenobates -tis, qui propter cenam super funem ambulat, sed hoc per s debet scribi, scilicet scenobates, sicut in sequentibus dicemus. [9] Item a cena ceno -as idest cenam sumere; a cuius ultimo supino, scilicet cenatu, a in i et u in o, fìt cenito -as frequentativum, idest frequenter cenare, unde Macrobius De Saturnalibus 'imperare cepit ut patentibus ianuis pransitaretur et cenitaretur'. [10] Item a ceno hoc cenodochium, idest domus in qua cenandi refugium est pauperibus, scilicet hospitale, et inde hic cenodochiarius idest elimosinarius, unde hec cenodochiaria eius uxor, vel elimosinaria, sed hec melius scribuntur per 'x', ut dicantur a xenos, quod postea dicetur. [11] Item a ceno -as hoc cenum, per contrarium, quia non cenetur, unde cenosus -a -um idest fetidus, spurcus, yrcosus; cenulentus -a -um, plenus ceno, a ceno et lentos greco, quod significat plenitudinem, et utrumque comparatur; unde hec cenositas -tis et hec cenuientia -e, idest fetor. [12] Item cenum componitur cum veho et dicitur hoc cenovehum et hoc cenovectorium, idest instrumentum in quo portatur cenum; [13] et cum doxa, quod est gloria, et dicitur hic cenodoxus et hec cenodoxa, qui vel que est cupidus vel cupida inanis glorie, unde hec cenodoxia, idest cenosa et vana gloria, sicut est gloria mundana. [14] Item cenum componitur obscenus -a -um, vel ab ob et cena quasi contra cenam, nam obscena cene sunt contraria; vel obscenus ab ob et cano, proprie enim de voce dicitur: vox obscena idest dura et turpis, licet et de alia re immunda et turpi dicatur obscenus; [15] ceno componitur conceno idest simul cenare, receno idest iterum cenare, et cum omnibus suis compositis est neutrum et producit ce sillabam.