Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 118

[1] CEDO -dis cecidi, et numquam cedi, cedere, cesum, idest verberare vel incidere, unde hec cedes -dis, unde hec cedecula diminutivum. Item a cedo hec cesonia, quedam caruncula in fronte equi pulii cum primum prodit ex alvo, unde mulieres faciunt quandam potionem mortiferam, et Cesonia fuit proprium nomen cuiusdam mulieris; [2] hec cervix posterior pars colli sicut anterior gula, quia ibi ceduntur capilli; quod autem cervix dicitur quasi cerebri via, quia per eam partem cerebrum ad medullam spine dirigitur, ethimologia est et non compositio vel derivano; unde hec cervicula -le diminutivum; [3] cervix etiam quandoque accipitur pro superbia et precipue in plurali, et inde cervicosus -a -um, idest superbus et arrogans; et hec cervica, idest alapa vel potius colaphus, et hoc cervical -lis, idest pulvinar, aureale, quod et cervicarium dicitur. [4] Item a cedo cesim, idest divisim, idest arcuatim, unde Quintilianus 'membratim -inquitcesimque dicimus', et hic Ceso -nis, qui de ventre matris ceso scinditur, et hic Cesar, quia abstractus fuit de ceso ventre matris, vel quia fortiter alios cedebat in prelio, vel quia secuit sibi cesariem, vel quia cum cesarie sit natus; [5] vel a cesos dicitur, quod est elefas, quia singulari certamine vicit elefantem. Et fuit Cesar primus imperator romanus, unde quilibet imperator romanus dictus est Cesar, sicut Augustus ab Augusto; et a Cesare cesareus -a -um possessivum, et cesarius -a -um, [6] unde cesarianus -a -um, et hic et hec cesariensis et hoc -se, et Cesaria -e quedam civitas Mauritanie quam Iuba, rex Maurorum, in honorem Augusti Cesaris condidit, sicut Erodes aliam Cesariam in Palestina. Sunt enim plures Cesarie vel Cesaree omnes a Cesare nominate; et per compositionem hec Cesaraugusta Tarraconensis, Yspanie oppidum a Cesare Augusto situm et nominatum. [7] Item a cedo hec cesaries -ei, coma capitis, et est proprie virorum; decet enim virum esse tonsum sed non mulierem; et hic cincinnus, crinis qui prolixe dependet: Iuvenalis (6, 492) 'altior hic quare cincinnus', [8] et inde cincinnatulus -a -um idest capillatus, quasi magnos cincinnos capillorum habens, unde Ieronimus in quadam epistula 'cincinnatulos pueros et calamistratulos et peregrina unguenta olentes semper devita'. [9] Item cincinnus dicitur panniculus vetus et detritus, et tunc inde cincinnosus -a -um idest pannosus, laciniosus, tunicosus. Item a cedo hec cesia -e idest lenticula, unde cesius -a -um lenticulosus; qui enim lenticulosus est colorem non integrum sed intercisum habet, unde Terentius in tertia comedia (tìaut. 1061-62) 'rufamne illam virginem cesiam'. [10] Item a cedo hic cestus -tus -tui corium cum plumbo infuso, quo manus suas pugiles muniunt et se invicem cedunt; cestus etiam dicitur baculus pugilis qui corio et corigiis solet esse circumdatus, et etiam generaliter arma pugilum dicuntur cestus; unde videtur dici hic cesticulus, idest circulus in capite cum aliquid portatur. [11] Item a cedo hoc cementum -ti, idest calx et minutorum lapidum congregatio, et cesura lapidum et fundamentum domus, quia ceso lapide surgat, unde hic cementarius qui disponit lapidem in muro; cementum etiam dicitur mendacium. [12] Cedo componitur cum am, quod est circum, et dicitur ancido mutata m in n, idest circumcirca cedere, unde hoc ancile -lis scutum rotundum quod de celo cecidit Numa sacrificante, quasi ancisum idest circumcisum, unde Ovidius 'idque ancile vocant quod ab omni parte rotundum, queque notes oculis angulus omnis habet', vel componitur ancile ab an et cile, sicut postea dicetur. [13] Item cedo componitur abscido -dis abscidi, penultima producta, idest discindere, separare cedendo; accido -dis -cidi idest valde vel iuxta cedere; concido -dis idest simul cedere, circumcido -dis idest circumcirca cedere sicut est preputiare; [14] decido -dis idest deorsum cedere, excido -dis idest extra vel valde cedere vel destruere et evertere, unde excidium destructio vel eversio, quod potest derivari ab excido -dis et etiam ab excido pro cadere, et secundum hoc antepenultimam corripit; [15] incido -is, intercido -dis idest interpolatim cedere vel intus cedere, unde Beatus Iacobus dictus est intercisus, quia per singula membra fuit cesus; precido -dis, idest ante cedere, unde precidaneus -a -um idest aptus ad precidendum; [16] occido -dis, recido -dis idest retro cedere vel iterum vel ex omni parte cedere, succido -dis idest subtus cedere sicut fit cum porri inter duas partes ceduntur, [17] unde succidaneus -a -um, idest aptus ad succidendum, et succisivus -a -um in eodem sensu, et pluraliter hec succisiva -vorum frusta illa que sutor abscidit de materia, quia de solea subtus absciduntur. [18] Cedo activum est; item omnia composita ab eo sunt activa et omnia mutant e in i in presenti et in preterito et in supino, et omnia faciunt primam presentis temporis indicativi modi in -cido, preteritum in -cidi et supinum in -cisum, et omnia producunt penultimam in presenti et in preterito et in supino et, ut generalius dicatur, ubique hanc sillabam ci producunt.