C 113
[1] CAVEO -es cavi cautum, idest observare, videre, prospicere causa vitandi aliquid, cautelarli adhibere. Oratius 'hic niger est hunc tu caveto romane'; unde cautus -a -um, et potest esse nomen et participium in tali sensu: cautus qui sibi cavet, astutus, callidus, gnarus, et comparatur -tior -simus, unde caute vel cautim -tius -sime; Terentius (Haut. 870-71) 'cautim et paulatim dabis si sapies'; et hec cautela. [2] Cautus componitur incautus, et comparatur; item cautus sincopatur et dicitur catus -a -um idest cautus, unde hic catus quoddam animai ingeniosum, scilicet murilegus, quod alii dicunt gatus per 'g' sed corrupte; unde hec cata, et hic Cato -nis, quia astutus fuit ad modum illius animalis, [3] unde catonicus -a -um, et hic et hec catonista qui sequitur Catonem et sectam illius; et per compositionem hic Anticato -nis, ab anti quod est contra, scilicet rotula in qua Cesar scripsit invectivam contra Catonem Uticensem, et in duabus rotulis scripsit invectivam contra eum, unde et diete sunt Anticatones, unde et Iuvenalis (6, 338). [4] Item a cautus hec cautes -tis petra durissima et asperrima, quasi cauta quia cavetur; et componitur cum a et dicitur aconitum -ti, herba venenifera, quasi a caute natum, quia in cautibus abundet, vel quia de spuma quam Cerberus super lapidem spuit natum est, vel dicitur ab Acone portu Bitinie, quia ibi abundat sicut superius diximus. [5] Item a cautus hoc cauterium, ferrum quo uruntur infirmi, quasi cauturium quia caute urat, et est quo inuruntur damnati pro signo, ut dum videtur voluntas refrenetur, unde cauteriolum diminutivum, [6] unde cauterio -as idest cauterio inurere, et componitur incauterio -as, et per translationem dicitur incameriate diffamare, unde quidam 'ego incauteriabo frontem tuam perpetua nota infamie'; et nota quod cauteriatus -a -um potest esse participium, et tunc tantum valet quantum cauterio ustus vel diffamatus, et potest esse nomen, et tantum valet quantum durus, malus, unde Apostolus 'cauteriatam habens conscientiam'. [7] Item a cauterium cauticus -a -um, idest asper et durus; Macer De viribus herbarum 'a medicis vis cautica dicitur esse'. [8] Item a caveo hec cavilla -le, que de ligno inseritur foramini ad modum davi, unde cavillo -as idest cavillis configere vel firmare. Invenitur etiam cavilla pro rixa, contentione, scilicet a calvo -is, sed de his iam precessit sermo. [9] Item a caveo hec cautio -nis, idest cautela, iuratio, observatio, et ponitur pro scripto, quia scriptis nobis cavemus, unde ibi 'accipe cautionem tuam'. Et caveo componitur precaveo, idest ante vel pre aliis cavere, et est activum cum omnibus suis compositis.