C 57
CARCHESIA sunt in cacumine arboris troclee, quasi F littera, per que funes trahuntur, unde et quedam vasa, ad similitudinem illorum facta, carchesia dicuntur; trochee autem sunt vocate, quia rotulas habeant: trochos enim grece, latine rota dicitur.