Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 25

[1] CAMPSO -as verbum activum, idest flectere, plectere, unde hic et hec campsatilis et hoc -le, idest plectilis, flexibilis, unde hic camus, idest capistrum, quia reflectat equum huc et illue, [2] et hic caminus ignis vel fornax quia flammas in se reflectat, unde hoc cauma, idest incendium, quod componitur cum cacos vel cecum et dicitur hoc cecauma -tis, idest cecum incendium. [3] Et nota quod invenitur campso -as in alia signifìcatione; cambio enim -bis, quod est aliquid commutando pro aliquo dare, facit preteritum campsi et non cambivi et supinum campsum et non cambitum, et verbale campsor et non cambitor, et ultimi supini u mutata in o fit campso -as, frequentativum, idest frequenter cambire.