Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 10

[1] CALCOS dicunt Greci et vertitur in Latinum, et dicitur hic calcus idest fex vel es, unde hec calcosmaragdus quedam gemma quia sit viridis et turbida ereis venis, [2] et hec calcitus -ti alia gemma erei coloris, et hec calcofanis similiter gemma et est nigra, sed lapidi illisa eris tinnitum reddit, et hoc calcantum quoddam genus coloris dictum sic quia calci est timum, idest flos, [3] unde et apud Latinos eris flos appellatur: est genus glebarum ex aquis, sicut est nitrum et sai et huiusmodi; et auricalcum dicitur a calcos, quod superius iam diximus.