Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 7

[1] CALEO -les -lui verbum neutrum, caret supino, idest esse vel fieri calidum, unde calidus -a -um et comparatur -dior -simus, unde calide -dius -sime adverbium, [2] et hec caliditas -tis, et sincopatur calidus et dicitur caldus -a -um, idest calidus, unde hec caldaria quasi calidaria et hec calx pro cemento, quasi calix, quia ex lapide calefacto et adusto fit, et hec celia -e, potus ex suco tritici, per artem facta, quasi calia. [3] Item a caleo hic calamus idest canna vel stipula segetis, quia ex immisso flatu calescit, unde calamizo -zas -zare idest leta canere, et calazino -nas idest calamos post messores colligere, [4] et hec calamitas –tis idest miseria, a calamo canna, quia est inanis et vacua ad instar calami; proprie quidem est calamitas quando aliquis nec habet in spe nec in re nec exterius nec interius, sicut canna vana est et vacua interius et exterius; vel dicitur calamitas a calamis stipulisi [5] cum enim calami segetum franguntur et inde oritur fames et miseria, tunc est calamitas, unde et quidam dicunt quod calamitas dicitur quasi cadamitas a cado, d mutata in 1, quando ita calami cadunt et franguntur; sed credo esse ethimologiam et non compositionem; unde calamitosus -a -um idest miser et calamitate plenus, et calamito -as verbum activum, idest mestifìcare, infelicitare, calamitosum facere. [6] Item a calamus hoc calamistrum idest acus ferrea vel alterius metalli in similitudinem calami facta, in qua crines obtorquentur ut crispi fiant; quod in cinere vel in igne calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati fiant vel sint; [7] unde calamistratus -a -um idest calamistro ornatus, unde calamistratulus -a -um diminutivum, unde Ieronimus in quadam epistula 'pueros cincinnatulos et calamistratulos et peregrina unguenta olentes devita'. [8] Item a calamus et aule, que sunt fistule organorum per quas melodia elicitur, componitur hec calamaula, idest canna cum qua canit aliquis, unde hic calamaularius qui cum ea canit. [9] Item a calamo clamo -as verbum neutrum, idest clamorem facere et sonare, et dicitur clamare quasi calamare, unde hic clamor -ris, a quo clamosus -a -um quasi calamosus a calamo, scilicet quia sonet; et nota quod clamo quandoque ponitur transitive, sed improprie, ut 'clamo istum', idest clamore voco. [10] Item a calamo hec calamites -tis, genus rane, quia moretur in calamis. Item a caleo hic calamacus -ci, quoddam genus stricte mitre, et dicitur calamacus quasi calorem machinans eo quod stricta sit et capiti impres-sa, unde Iosephus in secundo 'super caput gestat pileum in modum parvi calamaci', [11] et hic calor -ris et hoc caliendrum -dri, idest mitra vel generaliter quicquid caput involvit unde maiorem calorem contrahat, unde Oratius in Sermonibus (1,8, 48) 'altum Sagane caliendrum', [12] et hic calix -cis a calida potione: solebant enim calidam et frigidam potionem miscere in calice, unde et calix dictus est a calida potione, et miscere dictum est pro ministrare et propinare vinum, et etiam adhuc miscemus nos ibi calida frigidis et e contrario, quia vinum aque et e contrario; [13] unde hic caliculus -li diminutivum, et calico -cas idest bibere et potare. Calix componitur cum a et dicitur hic acaliculis indeclinabile, idest pincerna. [14] Item a caleo hic et hec Calibs -bis, quidam populus quia semper caleat fodiendo illud genus ferri quod vulgo dicitur acer, quod multum abundat apud eos, unde et hic calibs -bis illud genus ferri, a quo hic clavus idest acutus, quasi calibus idest ferreus, quia sit de ferro, [15] et clavus dicitur vestis purpurea qua utebantur senatores, quia quibusdam clavis aureis vel de alia materia erat ornata et variata, et in tali veste sepe denotatur dignitas; [16] clavus etiam dicitur gubernaculum navis scilicet temo vel manica temonis. Unde clavatus, clavis confìxus vel clavo veste vel instrumento ornatus et preparatus, [17] et hic clavatus -ti quoddam genus calciamenti pedum, et dicuntur clavati quasi clavillati, quia minutis clavis, idest acutis, solea caligis vinciatur. [18] Item a clavus clavo -as, idest clavis confìgere et est activum, et hec clava -e idest baculus, quia sit clavis ferreis religata, que etiam cateia dicitur, quam Oratius 'caiam' dicit, [19] unde claviger -ra -rum, qui gerit clavam. Item a caleo hec caligo, idest obscuritas et umbra de spissitudine aeris facta, et etiam caligo dicitur fuligo, et dicitur quia maxime aeris calore vel ignis gignatur, unde caliginosus -a -um idest obscurus et caligine plenus, [20] et caligo -gas verbum neutrum, scilicet obscurari, obcecari, obtenebrari. Invenitur etiam caligo -gas penultima correpta, idest caligis induere, de quo postea dicetur. [21] Item a caleo hic color -ris, quia calore ignis vel solis colores perfìciuntur; vel a colo -las, quia olim colabantur ut essent nimie subtilitatis, unde coloro -as verbum activum. [22] Alii vero dicunt quod a coloro fìt color per apocopam, unde secundum Rabanum hic Columbus et hec columba propter diversos colores quos habent in collo, unde hic columbulus et hec columbula diminutiva, et columbinus -a -um, et hoc columbar -baris latibulilm, foramen ubi nidificant columbe; [23] columbar etiam dicitur quoddam genus vinculi a collo quia sit aptum collo. Dicuntur etiam columbaria loca concava in navi per que remi emittuntur, quia sint similia latibulis columbarum ubi nidifìcant. Et hic columbinus quidam lapis, a colore illius avis sic dictus. [24] Color componitur hic et hec bicolor -ris, idest duorum colorum, unde bicoloratus -a -um [25] et hic et hec tricolor -ris, idest trium colorum, unde tricoloratus -a -um, et hic et hec multicolor -ris, unde multicoloratus -a -um, [26] et hic et hec discolor -ris, idest alterius coloris, unde discoloratus -a -um, et hic et hec diversicolor -ris, idest diversorum colorum vel alterius coloris, unde diversicoloratus -a -um; [27] hic et hec unicolor, idest unius coloris, unde unicoloratus -a -um, hic et hec rubricolor -ris, idest rubei coloris, unde rubricoloratus -a -um, hic et hec albicolor -ris, idest albi coloris, unde albicoloratus -a -um. [28] Coloro componitur concoloro -as et decoloro -as, idest valde coloro vel colorem aufero. Et, ut breviter dicamus, componitur cum omnibus predictis cum quibus et color, et omnia sunt activa; signifìcationes eorum colligere facile est. [29] Item calere componitur calefacio -facis et calefio -fìs et incaleo -les et recaleo -les, et tam ab istis quam a suo primitivo fìunt inchoativa et corripitur ca-.