Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 117

[1] BRACOS idest breve, et inde pluraliter brace -carum, quia breves solent esse; non enim solent habere tibialia, sed extendi tantum usque ad genua; unde hoc bracile, et hoc bracale, et hoc bracarium in eodem sensu scilicet lumbare; [2] bracile etiam dicitur cingulum renum, et bracatus -a -um qui habet et qui indutus est bracas, unde et hec Bracata dicitur quedam Gallia que adiacet Reno, quia homines ibi utuntur laxis bracis. [3] Item a brace braco -as, idest aliquem bracis induere, et componitur imbraco in eodem sensu, et debraco -as, idest bracas detrahere, et sunt activa. [4] Item a bracos hoc braceum idest vadum, et hec bracis inferior pars circuii, et hic brucus -ci, quidam vermis quia brevis sit vel quia breviter duret, [5] et hic brancus -ci idest guttur, quia breve sit quantum ad alia membra, unde hec brancia -eie quidam locus iuxta guttur et, ut dicunt, brancie sunt fauces, unde legitur in Historia Tobie quod Tobiam iuniorem, piscem metuentem, prendere iussit angelus dicens 'apprehende branciam eius'; et inde hec branciola -e diminutivum. [6] Item a brancus vel brancia hic brancus, quedam passio, quidam morbus, scilicet prefocatio faucium frigido humore. Item a bracos hec bratea -e, in plurali tamen invenitur et neutri generis; [7] vel dicitur a braten greco, quod lamina auri est, inde bratea tenuissima auri lamina, unde hec brateola -le diminutivum; bratea etiam vel brateola dicitur campanula aurea; unde brateatus -a -um, idest brateis ornatus. [8] Item a bracos hic et hec brevis et hoc breve, et comparatur -vior -simus, unde breviter -vius -sime adverbium, et hec brevitas -tis, et hoc breve -is pro litteris, quod et hic brevis invenitur, [9] unde hoc breviarium -rii ubi reponuntur vel portantur brevia, vel ubi aliquid continetur abbreviatum; breve componitur hic brevigerulus -li, idest baiulus vel portator brevium. [10] Item a brevis brevio -as, quod componitur abbrevio -as, et sunt activa, et per compositionem brevilogia, idest brevis dictio quando aliquis breviter dicit, et breviloquus -a -um qui breviter loquitur, unde hoc breviloquium. [11] Item bracos componitur cum logos, quod est sermo, et dicitur hec bracilogia, idem quod brevilogia, scilicet brevis dictio, et cum tris, quod est tria, et dicitur hic tribracus, quidam pes constans ex tribus brevibus, et cum amphi, quod est circum, et dicitur hic amphibracus, pes constans ex tribus sillabis, prima et tertia brevi et media longa; [12] et cum emeras, quod est dies, inde bruma, quasi bracos emeras, idest brevis dies propter brevitatem dierum qui tunc sunt, et dicitur bruma matutinale frigus proprie quia breviter duret, et totum yemale tempus dicitur bruma a brevitate dierum; [13] vel bromin interpretatur comedere vel consumere, inde Bromius idest Bachus, quia dat appetitum comedendi, et hec bruma quasi edacitas quia corrodit et comedit folia arborum, vel quia que in estate acquiruntur, in bruma comeduntur, vel quia dat appetitum comedendi, unde brumarii dicuntur qui habent fastidium ciborum, et imbrumarli in eodem sensu. [14] Item a bruma hic et hec brumalis et hoc -le, ut 'brumale tempus', et brumosus -a -um idest immundus vel frigorosus, et brumeo -es verbum exceptivum ut 'deus brumet', idest facit brumam; vel brumere, idest stultum et brutum fieri, unde brumesco -scis inchoativum. [15] Item brumet et brumescit ponuntur impersonaliter. Item a bruma vel brucus et seco hec brusica, idest pianta, caulis, quia in bruma secatur vel quia a bruco corroditur. [16] Item a bracos hec bria -e, quedam mensura; ubi enim nimietas est, mensura non est, et componitur ebrius -a -um, idest extra mensuram bibens, unde ebriosus -a -um, et ebrietas, et ebriositas -tis: ebrius quandoque, ebriosus sepe et multum bibit; unde ebrietas aliquando, ebriositas frequens temulentia vini. [17] Item ab ebrius ebriolus -a -um idest aliquantulum ebrius, unde Plautus 'tristes et ebrioli incedunt', et ebrio -as quod non est in usu; Aristotiles tamen posuit simplex dicens: 'mulieres que raro ebriantur cito senescunt'; [18] et componitur debrio -as, et potest ibi de esse intentivum vel privativum, et inebrio -as, et sunt activa; et ab inebrio hic imber -bris pluvia et vis repentina; ad nubes et ad pluviam pertinet, dictus quia terram inebriet ad germinandum, [19] unde hic imbriculus diminutivum, et imbricus -a -um et imbricosus -a -um idest pluviosus, et hoc imbricium per quod aqua elicitur, scilicet lavarium vel canalis, quod aliter dicitur hic imbrex -cis, unde Prudentius in Ymnis 'imbricibus ruptis undantis desuper auri'; [20] imbrices etiam dicuntur tegule, quia cito capiant imbres, et est ethimologia; componitur imber Mulciber, september, october, november, december, sed hec melius in sequenti derivabuntur; [21] componitur quoque bria cum se et dicitur sobrius -a -um, quasi sebrius -a -um, idest abstinens, quasi secum habens briam, idest mensuram, et inde hec sobrietas, et sobriolus -a -um, idest aliquantulum sobrius.