Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 104

[1] BULLIO -lis -livi -litum verbum neutrum, unde verbalia, et hic bullor -ris, et hic bullio -nis idest tumor aque bullientis, unde hic bulliunculus -li diminutivum, [2] et hec bulla -e, que fìt in aqua ex pluvia cadente, et tunc componitur cum an, quod est circum, et 'b' conversa in 'p' dicitur ampulla quasi ambulla, idest circumcirca inflata ad modum bulle, [3] unde ampullosus -a -um superbus, arrogans, inflatus, et ampullor -aris idest verbis superbis et inflatis et sexquipedalibus uti. [4] Invenitur etiam bulla pro stella, unde Ovidius Metamorphoseos in 'sicut fulvo perlucida celo surgere bulla solet'; aliquando etiam invenitur pro gemma, unde Plautus 'Iussin in splendorem dare bullas foribus nostris'. [5] Aliquando etiam dicitur bulla ornamentum equorum et nobilium puerorum; solent enim pueri nobiles in signum nobilitatis deferre quasdam bullas aureas dependentes a collo per quasdam corrigiolas, unde et tales pueri dicuntur bullati, unde Iuvenalis (14, 4-5) 'ludit et heres bullatus'; [6] unde et quedam vestis et etiam balteus dicitur bulla, quia bullis ornetur, et quod in predicta signifìcatione invenitur bulla, habetur in Persio ibi (5, 31) 'bullaque succinctis laribus donata pependit'; et, ut generaliter dicatur, omnia ornamenta aurea vel argentea que fìunt quasi inflata dicuntur bulle; [7] bulla etiam quandoque dicitur sigillum quod cere imprimitur, unde bullo -as idest sigillare; et a bulla, secundum quamlibet significationem, venit bullatus -a -um, idest bullis plenus vel ornatus vel sigillatus; [8] et a bulla hic bulbus, caput porri vel cepe. Macer in libro De viribus herbarum 'eius radicis bulbus qui lilia profert'. [9] Bulbo componitur ebullio, idest valde bullire, rebullio, iterum bulbo, semibullió, in media parte vel non perfecte bulbo, combullio, idest simul cum alio bulbo, debullio, idest valde bulbo vel bullire cesso; et cum omnibus suis compositis est neutri generis.