Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 86

[1] BOO -as -are verbum neutrum, idest sonare, unde hic bombus, idest sonus; a quo bombizo -as bombos facere vel clamare, et est proprie apum quando clamant suo modo, unde bombizatio ipsa vox apum; [2] et a bombus hic bombix -cis: bombices sunt vermes ex quorum egestione ipsa lana serici, vel ut dicunt bambacie, conficitur; generant enim ex se longissima fila, unde purpura et huiusmodi texuntur; unde bombicinum -ni, quo nomine vocatur ipsa lana antequam tingatur et textura que fìt inde, [3] et bombicinus -a -um penultima producta: quod autem Iuvenalis corripit eam ibi 'quarum delicias pannus bombicinus urit' licentia fuit poetica; et bombicino -as idest bombicinum vel purpuram facere, unde bombicinator qui eam facit. [4] Item a boo bombino -as -are verbum neutrum, idest conviciari, damnare, clamare, unde bombinator conviciator vel tricosus et inconstans. Item a boo hoc boema idest boatus, sonus, strepitus: Martianus 'preparatorum boematum fecit conscientia'. [5] Item a boo hec bucca, idest os vel oris folliculus et inflatio; vel bucca est nomen facticium sumptum ex proprietate vocis ipsius rei; quod autem dicitur bucca, quasi bolos vel cibos capiens, ethimologia est, non compositio; [6] et inde hec buccula et hec buccella, tam pro morsello quam pro parva bucca; buccula etiam dicitur umbo et quedam pars galee, scilicet crista, unde Iuvenalis (10, 134) 'et fracta de casside buccula pendens'; et hic bucco -nis verbosator, qui multum loquitur et qui multum comedit; proprie quidem bucco dicitur garrulus qui cunctos loquacitate oris, non sensu, exsuperat, unde Plautus'stulti, stolidi, fungi, bardi, blenni, buccones'; et a buccella buccellarius, idest gluto. [7] Item a bucca fit bucco -as, idest buccam facere vel inflare, quod componitur imbucco -as, idest in buccam inducere, et in tali sensu est activum, similiter et bucco pro buccatum facere est activum, unde buccatus -a -um participium, et buccatus dicitur qui habet buccam ultra modum magnam. [8] Item a bucca per compositionem hic duribuccius, qui numquam vult os aperire. Item a bucca hec bucina, vel dicitur a boo quia sonat, vel dicitur bucina quasi vocina a voce, et est bucina qua signum datur in hostem, sed olim pagani agrestes ad omnem usum bucina ad compita convocabantur; proprie igitur agrestibus hoc signum fuit et differt a tuba in usu, quia bucina insonans sollecitudinem ad bellum denuntiabat, sed tuba prelium indicabat; [9] et inde bucino -as idest cum bucina sonare, et bucineus -a -um, et hic bucinus -ni idest clamor bucine, et per compositionem hic bucicen -nis, idest cum bucina canens, unde hec bucicina -ne, que cum bucina canit. [10] Boo componitur reboo -as, idest resonare, et a boo secundum quosdam venit vox mutata b in v et ultima o subtracta et addita x, vel a vocando, ut postea dicetur Deo volente.