Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 51

[1] Hic BELUS pater fuit Nini, primus rex Assiriorum, et cepit postea haberi pro deo et ibi et in Africa, et factum est ei ydolum in Babilonia, quod vocatum est Bel, quod interpretatur vetus; [2] unde et lingua punica Bai dicitur deus, sed apud Assirios Bel; et a Bel, quod est deus vel vir, et zebub, quod est musca, dictum est idem ydolum Belzebub, idest deus vel vir muscarum pro immunditia et sordibus ydolatrie et sanguinis ibi immolati ad quem multitudo muscarum conveniebat, vel pro immunditia Belial, idest diaboli qui ibi colebatur; et idem ydolum dictum est Acaron et Belial; [3] et a Bel et Fegor, quod fuit quidam mons, Belfegor, quod interpretatur simulacrum ignominie. Ydolum enim fuit Moab, cognomento Bahal, super montem Fegor, quem Latini vocant Priapum, scilicet deum ortorum. Sic ergo Bahal, Belial, Belzebub, Belfegor, Belbrit, Berith, Belbris idem est, scilicet diabolus.