Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 14

[1] BALINON Greci balneum dicunt, quia anxietatem animi tollat, a balin et noys, quod est mens, quia iaciat anxietatem de mente; hinc balneum a levatione meroris dicitur. [2] Invenitur in plurali numero in feminino genere balnee -arum. Inde hoc balneolum -li, diminutivum, et hoc balnearium -rii et hoc balneatorium, ambo pro loco in quo balneatur, et balneo -as verbum activum cum omnibus suis compositis si aliqua inveniantur. [3] Item a balneum et lustro -as dicitur hoc balustrium, scilicet locus ubi sunt multa balnea, quasi lustratus balneis. [4] Item ab ambio et balneum dicitur hec ambubaia, idest femina frequens circa balnea quasi ambiens balnea, unde Oratius in Sermonibus 'ambubaiarum collegia pharmacopole'; vel ambubaia lingua Syrorum dicitur tibia vel simphonia, inde ambubaia, idest tibicina vel simphonista; vel ambubaia est compositum ab ambio et Baie, siquidem Baie locus erat amenissimus quem leccatores frequentabant; inde ambubaie quasi frequentantes et ambientes locum illum, scilicet leccatrices.