Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

B 11

[1] BALIN grece, latine iacere sive emittere vel effundere dicitur, unde balena dicitur quidam magnus piscis quia effundat et iaciat aquam huc et illuc altius cunctis bestiis marinis; [2] et hec balista genus tormenti et videtur esse compositum a balin et hasta; torquetur enim verbere nervorum et iacit hastas et saxa, unde hic balistarius, qui facit balistas, vel qui iacit cum eis. Item a balin et funda dicitur fundibalus -li, idest cum funda iacens et emittens; et dicitur quoque fundibalarius in eodem sensu. [3] Item a balin hec balea -lee, idest funda vel instrumentum quod vulgus vocat balestrum; unde hic balearius, et hic baleator, idest funditor vel balestrator, unde hic et hec balearis et hoc -re, idest cum balea iactabile. [4] Invenitur et balearis funda, et derivatur tunc a nomine insule: Baleros vel Balerica vel Balearis insula est Hispanie, et sunt due scilicet Afrosiades et Gemasiades maior et minor, unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam vocat; in his insulis primum reperta est funda, unde et balearis dieta est funda et Balearis dieta est insula utraque; [5] a balin greco balea, et a balea Baleros vel Balearis vel Balerica, a quo hic et hec balearis et hoc -re, gentile. [6] Item a balin balestrum, unde balestro -as, idest cum balestro aliquid proicere vel percutere.