A 415
[1] ATHYX -cis fuit fìlia regis Atheniensium, ex cuius nomine dieta est regio illa Attica, et homines Attici. Iidem sunt Athenienses. [2] Vel atte interpretatur litus, et inde latine hec atta idest litus, unde atteus -a -um idest litoralis; [3] et hec Attica regio Atheniensium, quia iuxta litus est, et attice genus columnarum que ibi abundant; unde Athene quasi litorales, quia in litote posite erant; [4] vel dicuntur Athene immortales propter studium, quia olim ibi viguit sapientia que immortalis est, sic diete ab athanatos, quod est immortale, ab a quod est sine et thanatos quod est mortale, unde athanasia immortalitas.