Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 411

[1] ATER -tra -trum idest niger, et comparatur atrior, aterrimus, unde atre -trius -terrime adverbium, et hoc atrium -trii propter caliginem ignis, qui olim solebat esse in atrio, unde in Passione Domini 'et Petrus stans in atrio calefaciebat se ad ignem'; [2] vel atrium dicitur quia ei addantur tres porticus extrinsecus, et secundum hoc atrium dicitur magna et spatiosa domus; unde hoc atriolum -li diminutivum, et hic atriensis idest ianitor, hostiarius, exclusarius, patigiarius, ianuarius. [3] Atrium componitur cum quinque et dicitur hoc quinquatrium, idest quinque porticuum ambitus vel spatium scilicet ubi sunt quinque porticus. [4] Item ab ater hoc atramen -nis, idest nigredo, unde hoc atramentum -ti, quia nigrum faciat liquorem in quo ponitur, et hoc atramentarium, scriptorium, pluteum, plumarium, unde Propheta: 'Ecce vir habens atramentarium scriptoris ad renes'; et inde hoc atramentariolum -li diminutivum; [5] et ab ater atratus -a -um, idest nigris vestibus indutus, quod etiam atramus -a -um dicitur, et hic et hec atrabilis et hoc -le, idest ater animi vicio; [6] et hic et hec et hoc atrox -cis efferus, crudelis et comparatur -cior -simus, unde atrociter -cius -sime adverbium, et hec atrocitas -tis. [7] Ater componitur subater -a -um, idest aliquantulum ater, et pluraliter hii quinquatres vel hec quinquatria, idest quinque atri dies vel festum quinque atrorum dierum, in quibus multa mala Romanis evenerunt Gallis obsidentibus urbem, de qua per quinque dies nemo est ausus exire; [8] et ideo Romani in illis quinque diebus solebant cessare ab omni opere et festum colere, unde Oratius in primo Epistularum 'ac potius festis puer ut quinquatribus'; alii dicunt quod illud festum dicebatur sic quia quinquies fiebat in tribus annis vel ter in quinquennio.