Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 4

[1] AUDEO -des, verbum neutropassivum; et est differentia inter neutropassiva et neutrapassiva; neutropassiva dicuntur que sunt similia passivis in hoc, quod cum careant preteritis habent suppletionem preteritorum per participium et verbum substantivum, sicut et passiva. Ista autem sunt quinque que indicat versus quidam: 'quinque puer numero neutropassiva tibi do: audeo cum soleo, fido, quoque gaudeo, fio'. Sunt autem neutrapassiva que habent passivorum significationem et significant passionem aliunde illatam, quasi neutra passiva, que sunt quatuor; de quibus sunt isti versus: 'exulo, vapulo, veneo, nubo: quatuor ista sensum passivi sub voce gerunt aliena'. [2] Ab audeo hic ausor -ris, et hec ausio -nis, ipse actus, et hic ausus -sus -sui pro eodem, et hic et hec et hoc audax -cis, et comparatur -cior -simus; [3] unde audaciter, sed per sincopane dicimus audacter, -cius -cissime adverbium, et hec audacia -e; et distat inter audacem et temerarium: audax non timet, temerarius non cogitat periculum. Item audacia post consilium, temeritas sine Consilio.