A 393
[1] ASTUS -tus -tui, calliditas, dolositas; unde astus -a -um in malo, astutus in bono et comparatur -tior -simus, unde astute -tius -sime adverbium, et hec astutia -e idest ingeniositas, dolositas, subtela, industria, calliditas, et proprie dicitur de malo. [2] Invenitur hoc astu indeclinabile pro eodem et dicitur astu quasi sine statu. Nam qui astutus est non diu in eodem moratur, sed multa deliberat. [3] Et ab astu hasta -ste, quia astutum querit dominum in ea utendo, unde hoc hastile -lis eius diminutivum, et hastatus -a -um, et hec hastinata -te, idest cava festuca. [4] Et componitur cum fero et gero, et fit hastifer -a -um et hastiger -a -um, qui fert vel gerit hastam. Et aspiratur hasta ad differentiam asta, quod est verbum imperativi modi, unde et multum ibi crassescit aspiratio.