Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 309

[1] ARO -as verbum neutrum, et secundum Ysidorum derivatur ab ere, eo quod prius erea aratra vel eratra faciebant, unde hic arator -ris, a quo hic aratorculus, parvus arator; [2] et hic et hec arabilis et hoc -le, quod componitur inarabilis -le; et hec aratura -re, et aratorius -a -um locus qui potest arari, et hec aratuncula -le fossa parva ad instar sulci aratri, [3] et hoc aratrum -tri, unde hoc aratellum -li diminutivum, sicut a terebro terebellum diminutivum. [4] Item ab aro hec ara -re, quia, ut aratori bene proveniret, solebat ara instimi. Alii volunt quod derivetur ab ardeo, eo quod victime ibi ardeant, unde hec arula diminutivum, et hic ariolus -li divinator, qui circa aram ydolorum nefarias preces faciebat et funesta sacrificia, unde ariolor -aris verbum deponens, idest divinare, unde verbalia; [5] et hec arra dicitur ab ara, quod datur cum aliquid venditur vel emitur pro certitudine et non ut reddatur tamquam pignus, sed ut sit de corpore pretii; et ideo ab ara dicitur quia res que inarratur a Deo rata debet esse, quasi testibus aris fìeret; [6] et inde per compositionem hic arrabo -bonis, idest vadimonium, unde Terentius in tertia comedia 'ea relieta arraboni est'; et proprie arrabo dicitur bona arra, sicut que datur pro bona re, ut pro coniugio; que vero datur pro mala re, ut pro fornicatione, non est arrabo. Vel arra dicitur a re pro qua datur. [7] Arra componitur inarro -as, idest arram pro aliquo dare, et subarro -as quasi latenter arram dare, ut 'anulo suo subarravit me'; [8] ara componitur cum specio et fit hic et hec aruspex -cis, idest divinator, quasi ararum inspector. Iuvenalis (6, 397) varicosus fiet aruspex', unde aruspicor -aris, idest divinare, deponens, unde verbalia; [9] et hoc aruspicium -cii idest divinatio, et hec aruspicina -ne idest domus aruspicum vel locus ubi divinatur. Sciendum tamen quia ara dicitur pro altari et pro stabulo porcorum, sed ara pro altari primam producit et non aspiratur; [10] hara pro stabulo porcorum primam corripit et aspiratur, unde illud 'Est hara porcorum brevis et non ara deorum'. [11] Item ab ara secundum Ysidorum (12, 1, 11) hic aries -tis, quia primo in ara immolatus fuit, unde exemplum Virgilii adducit in exemplum 'aries mactatur ad aras'; vel dicitur ab areos idest a mare, unde et in grege masculi mares vocantur; [12] vel dicitur ab ares quod est virtus, quia maioris virtutis sit in grege; unde hic arietulus -li diminutivum et arietinus -a -um. [13] Et nota quod aries dicitur pro vervece et pro ilio instrumento quo muri quatiuntur, quia impingit murum in modum arietum pugnantium, vel quia sit in summo cum cornibus ad similitudinem arietis; unde et arietare dicimus cum ilio instrumento percutere, et arietare pertinet ad verveces quando sunt in tempore coeundi. [14] Item ab ara hec Arabia -e, que sacra interpretatur quia regio illa thure abundat: hinc Greci eam eudomon nostri beatam nominaverunt; eadem est et Saba a fdio Chus, qui dictus est Saba; [15] unde hic et hec Arabs -bis, et arabicus -a -um, unde Arabici dicti sunt quidam heretici in Arabia exorti, dicentes animam cum corpore mori et in novissimo utrumque resurgere. [16] Item ab aro hoc arvum -vi, unde hoc arviolum -li diminutivum, et hic et hec arvalis et hoc -le, et hec arvina -e idest pinguedo, [17] unde arvinula -e diminutivum, et arvinosus -a -um grassus, et comparatur -sior -simus et cetera, et arvinatus -a -um impinguatus; [18] arvum coraponitur cum ambio et fit hec ambarvalis -lis, idest hostia cum qua arva ambiebant, que etiam dicitur amburvale et hoc arvambale; sed hec amburbalis vel amburbale vel amburbium est hostia cum qua civitatem ambiebant, ab ambio et urbs. [19] Aro componitur cum ex et fit exaro -ras, idest describere vel valde arare, et cum per et fìt peraro -ras, et cum ob et fìt obaro -ras, et hinc verbalia; aro cum suis compositis neutrum est, excepto exaro pro describere, et corripit a.