Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

Z 26

[1] Hic ZELUS -li, invidia et amor vel fervor bonus sive malus: sic ergo zelus accipi potest in bono, cum quis nititur ea que bona sunt imitari, et in malo, cum quis dolet alium se esse meliorem; dicitur ergo zelus invidia, amor, emulatio in bono sive in malo. [2] Unde zelo -as, activum, et zelor -aris, deponens, in eodem sensu, idest amare vel invidere vel emulati sive sequi per invidiam sive per amorem. [3] Item a zelus hic zelotes, idest emulator, quo nomine dictus est Symon apostolus, et zelosus -a -um. [4] Zelus componitur cum typus, quod est figura, et dicitur zelotipus -a -um, zelo plenus, scilicet invidiosus vel suspiciosus, et accipitur tam in activa quam in passiva signifìcatione: dicitur ergo zelotipus de cuius forma invidetur sibi vel alii et habetur suspicio, et zelotipus qui de forma alterius invidet ei vel alii et est suspiciosus, unde ille homo dicitur zelotipus qui suspicionem habet de sua uxore, scilicet qui cum cruciatu mentis castitatem servat uxoris et illa tunc dicitur zelotipa; [5] unde hec zelotipia, invidia, suspicio contra uxorem, et zelotipo -as, invidere vel suspicionem habere, et potest poni transitive, ut 'iste zelotipat uxorem suam', idest habet suspicionem de ea.