Z 7
Item ZABULON fuit fìlius Lie et interpretatur fluxus sanguinis, fìlius noctis, odor suavitatis, habitaculum pulcritudinis vel fortis: sextum enim hunc fìlium genuerat Lia, ideo iam secura dixit: 'habitabit mecum vir meus', unde et fìlius eius dictus est habitaculum.