Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 56

[1] UVA -ve, quasi humida ab humeo -es, quia intrinsecus humore sit piena et succo et pinguedine, et est uva ipsum totum cum racemis et acinis; uva etiam dicitur in ore, quia pendet ad modum uve et semper est humida, unde hec uvula diminutivum; et uveo -es uvi, idest humere vel pinguescere, unde uvesco inchoativum. [2] Item ab uva uo -is ui uere, idest uvere vel potius madefacere; et componitur cum in et, interposita b, dicitur imbuo -is, quod superius distinximus. [3] Item ab uva uvidus -a -um, idest humidus: sed humidum quod exterius habet humorem, uvidum quod interius, et comparatur; unde uvido -as, uvidum facere, humidum facete. [4] Item ab uva hoc uber -eris, idest mamma, et habet totum in singulari et in plurali, et dicuntur ubera quasi uvera, quia uvida sunt et humore lactis in modum uvarum piena; [5] et inde hoc uber -ris, idest abundantia, fertilitas, et hic et hec et hoc uber -ris, idest abundans, et comparatur, unde uberiter -ius -me adverbium, et hec ubertas -tis, idest abundantia, [6] unde ubertuosus -a -um, fertilis, ubertate plenus: Iosephus in primo 'dum placuisset Ysaac ut iret in Egiptum ubertuosam valde provinciam'; et comparatur. [7] Item ab uber pro ubertate uberosus -a -um, valde fertilis, ubertate plenus, abundans, et comparatur, unde hec uberositas. [8] Item ab uber ubertus -a -um, idest abundans, et comparatur, unde ubertim, abundanter; et uberto -as, abundare, et componitur exuberto -as, valde ubertare, superabundare. [9] Item ab uber ubero -as, et componitur exubero -as, unde exuberans, et comparatur, unde exuberanter -ius -me adverbium, et hec exuberantia, abundantia, affluentia; inubero -as, idest valde uberare. Et est ubero neutrum cum suis compositis. [10] Item ubero -as potest derivari ab ubere mamma, idest lactare, et inde exuberare ab ubere segregare; et inubero -as, lactare, et secundum hoc ubero activum est cum suis compositis. [11] Item uber pro mamma componitur hic et hec exuberis -re, et sububeris -re: exuberes dicuntur infantes quia extracti sunt ab ubere, et sububeres quia adhuc sunt sub ubere.