Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 52

[1] URGEO -es ursi ursum, idest stringere, coercere, stimulare; unde hic ursus -si, quia urgeat arreptum, vel ursus ab os oris, quia ore suos formet fetus, quasi orsus: nam dicunt eos informes generare fetus vel partus, et carnem quandam nasci, quam mater lambendo in membra componit; [2] unde hic ursulus et ursellus et ursiolus et ursiculus, omnia diminutiva, et hec ursa -e, et hinc similiter diminutiva. [3] Item ab ursus urseus -a -um, et ursinus -a -um, et ursanus -a -um, et ursarius -a -um: ursarius canis, idest aptus ad capiendos ursos. [4] Item ab urgeo hec urna -ne, quia urgeat collum suum, scilicet quedam mensura, quam quidam quartarium dicunt; item urna vas est proprie, quod pro condendis defunctorum cineribus adhiberi solet, de quo Lucanus (7, 819) 'celo tegitur qui non habet urnam'; unde hec urnula diminutivum. [5] Item ab urgeo urgesco inchoativum; urgeo et eius composita, si qua habet, activa sunt et faciunt preteritum in -si et supinum in -sum, sed nec preteritum nec supinum sunt in frequenti usu.