Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

U 51

[1] UR lingua caldaica ignis sive fiamma dicitur; unde hec ira -re, quasi ura, quia accendit et inflammat, unde irascor -eris iratus, [2] et hinc iracundus -a -um, facile irascens, quia accenso sanguine in furorem compellitur, et comparatur, unde iracundia: et est ira presens commotio animi et ex causa nascitur, iracundia autem est vitium naturale et perpetuum; et sic iratus pro tempore concitatur, iracundus frequenter irascitur et leviter; item ab irascor -eris irascibilis -le. [3] Item ab ur hic uranus -ni, idest celum, quia igneum est, unde uranicus -a -um, idest celestis, et uranius -a -um in eodem sensu; [4] et hec Urania -e, quedam musa quasi celestis, que et Uranie -es dicitur. [5] Et uranus componitur cum scopin, quod est intendere vel speculari, et dicitur hic uranoscopus, quidam piscis sic vocatus ab oculo quem in capite habet, a quo semper supra intendit versus celum. [6] Item ab ur per compositionem Uriel, qui interpretatur ignis Dei, sicut et legimus apparuisse in rubo; legimus etiam ignem missum desuper et implesse quod preceptum est. [7] Item ab ur uro -ris ussi ustum, incendere, comburere, unde hec ustura -re, et ustulo -as, idest urere, et componitur deustulo -as et inustulo -as et semiustulo -as: Augustinus De civitate Dei 'pontifex sue salutis oblitus irruens in ignem semiustulatus est'. [8] Item ab uro ustus -a -um, et componitur inustus -a -um, et semustus -a -um pro semiustus -a -um. [9] Item ab uro hic urus -ri, idest bos silvestris; et hec ruta, quedam herba, quasi uruta quia sit ferventissima; et hec ustrina -e, locus ubi comburuntur corpora, unde ustrino -as, comburere. [10] Item ab uro hec uria vel urica, vermis caulis vel porri, quia urat; et hec eruca, herba, quasi urruca, quia ignee sit virtutis; [11] et hec urtica -ce, unde hoc urticetum, locus ubi abundat, et urticinus -a -um, et urticarius -a -um, et urtico -as, urticis involvere. [12] Item ab uro hic estus -tus, quasi ustus, idest calor, fervor, unde estuosus -a -um, estu plenus, et comparatur, et estuo -as, fervere, ebullire, calere; et componitur exestuo -as, et inestuo -as, et est neutrum cum suis compositis. [13] Item ab estus hec estas -tis, unde hec estatula diminutivum, et estivus -a -um, ad estatem pertinens; unde estiva -orum dicuntur loca in nemoribus, ubi in estate bestie sub umbra morantur et vitant calorem, unde estivo -as, ad umbram in estate quiescere. [14] Item ab estas vel estivus estivalis -le, et per compositionem estifer -a -um, ferens estatem vel estum. [15] Item ab uro hec urina -e, quia urat vel quia usta sit vel quia ex renibus egreditur, que vulgo lotium vocatur, quia eo Iota, idest munda, vestimenta efficiantur, unde hec urinula diminutivum, et hec urinaria -e, et hoc urinarium, vas ad recipiendam urinam, quod et hoc urinale -lis dicitur, et urino -as, urinam facete, mingere. [16] Item ab uro hoc usticium, genus tincture, quia ex usto est; [17] et hoc vulnus -eris, plaga corporis que ferro vel fuste vel lapide fìt, quia urat, vel a vi, quia vi inferatur; unde vulnusculum diminutivum, et vulnerosus -a -um, et comparatur; [18] et vulnero -as, et componitur convulnero -as, et est activum cum suis compositis; item vulnus componitur vulnificus -a -um. [19] Uro componitur aduro -ris -ussi, valde urere, amburo -ris -bussi, idest circumurere, comburo -ris -ussi, exuro, valde urere, [20] inuro -is, valde vel intus urere, vel urendo imprimere, peruro -is, preuro -is. Uro et eius composita activa sunt et faciunt preteritum in -si et supinum in -stum et producunt u.